Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/183

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas
153
prooemium

rum forsan inutilis pars fuere, conspiciantur: itaque eorum vitae, praeter quam ut honores et imperia ab ipsis in familias inlata legentes admoneant, nullo alio consilio conscriptae esse videantur.

Auctoris consilium.His de caussis rerum gestarum nomine inscriptam Antonii Caraphæi vitam contexere destinavi: qui sub Leopoldo Romanorum Imperatore abNarrandi Viri amplitudo. imis militiae ordinibus ad summa armorum imperia, maximas provincias, amplissimas legationes promotus, et ad Regni arcana, penitius quam ceteri Aulae, a Principe inductus, consilio et virtute tot tantasque res confecit, ut Imperii Romani temporibus natus omnino esse[1] diceretur. VirtutesNam scientiae militaris, quam qui maxime, gnarus; sed enim equi militisque cura, et arte hyberna disponendi, aestiva adversus hostes firmandi omnes suae tempestatis belli duces facile superavit: prisca disciplinae severitate militarem licentiam coërcuit: rarâ prudentiâ quam minimo aere minimoque sanguine maximas res bene gessit; magis cauti imperatoris apud sapientes laude, quam animosi strepitu inter multitudinem delectatus: per summam animi magnitudinem aliorom belli summorum ducum, quamvis aemulorum gloriae mirâ providentiâ commodavit: in consiliis dandis, vel cum potentiorum offensione, tuta magis quam magnifica censuit; alienasque sententias, si quae inutiles viderentur, inter deliberandum libere graviterque aversatus, decretas tandem eo studio ac diligentia adjuvit, ut suas: in muneribus obeundis suam nominis honestatem nunquam tulit ulterioris potentiae cupiditati servire: et si quae cum minima suae existimationis minutione delata essent, alto animo respuit, mox dignitate cumulata recepit: diligenti incessantique aemulorum arte fere semper a Caesare procul habitus, fere semper Caesari consiliis praesto fuit; asperrimis provinciis objectus, ut rerum difficultate obrueretur, semper Austrii rem, aemulorum invidiam, reliquoruma de se opinionem auxit:
  1. Ex Epist. Francisci Uldarici Com. Kinskii Magni Bojohemiae Cancellarii et a sanctiori belli Consilio.