Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/186

E Wikisource
Haec pagina emendata est
156
de rebus gestis a. caraphæi
mem insulam pro Capreis aequo jure permutavit. Nero autem Domitius Imp. in Neapolitano theatro musicos agens ludos, quanta fuerit urbis magnificentia, quantusque cultus, dedit posteritati conjiciendum. Quam autem fuerit artibus celebris, quae libero homine dignae sunt, passim Romani Patricii confirmarunt; qui transmarinam et longinquam Athenas usque liberorum institutionem prae patria charitate non sustinentes, Neapolim eos ingenuis artibus erudiendos mittebant. Cum autem decurrentes ab peninsula Scandinavia ingenti numero barbarae nationes sub aliis atque aliis ductoribus omnia late flamma ferroque vastarent, Neapolis ab iis omnibus integra egit. Quin argumentum haut sane spernendum et grave firmat, per id tempus, quo urbs Roma eorum direptionibus incendiisque excindebatur, praecipuos Romanos cives, maris opportunitate, quod, terrâ undique infestâ, unum iis effugium patebat, in eam secundo litore proximam et munitissimam urbem, in cujus amoenissimam oram praedia et villas habebant; et quo rusticatum ventitabant, profugia quaesivisse: idque satis manifesto evincunt quamplurima nobilium familiarum, quae omnes jam extinctae sunt, nomina[1]: nam Latini sermonis talem tantamque obtinent Romanam urbanitatem, ut a barbaris originibus nullo prorsus pacto deductae esse videantur. Et dum Gotthi magnae Italiae parti dominarentur, Neapolis, Optimatium consensu et militari Belisarii fraude, Graeca urbs Graeco Constantinopolitanorum Imperio se quidem commisit in clientelam, ut per suos tamen duces respublica regeretur. Sub Langobardis vero adversus tres in proximo Principes Salernitanum, Beneventanum Campanumque suam obtinuit libertatem. Interea a Saracenis pulcherrimae magnificentissimaeque urbes per omnes interni maris oras depraedatae aut desolatae jacere; Neapolitanis autem per eos saepius infestatis et urbs et civitas stetit. Postremo a Northmannis Svevisque inchoatum, ab Andecavensibus Regnum in Italia praeclarissimum constitutum, et Neapolis a Carolo I Regni sedes delecta Reges habuit splendore et amplitudine, ut in illa Regnorum modestia, ceterorum Europae minores nemine.
  1. Ut ex Curia Capuana Ahalae, Aquillii, Virginii, Proculi; ex Curia Nidi, Papirii, Pulvilli, Sulpicii; ex Curia Montana, Anci, Bruti, Caecinae, Genutii, Mumiae, Julii; ex Curia Portus, Atratini, Albini, Capellae, Cicurini, Bruti, Furii, Genutii, aliique apud Mazzell. in Descript. Regn. Neap.