Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/189

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas
159
liber primus


An literis Regna fundentur?Haec illud sequitur, quod ut maxime bona consilia rerumpublicarum pariunt felicitatem, ea tamen ut plurimum expressit necessitas, cui fere semper sese sociam virtus addit. Nam imperia electione perdi possunt, fundari autem non possunt. Quisquam enim facile profundit sua; aliena autem acquirere citra domini voluntatem vel ipsi industriae non datur. Innumeri Reges libidine, aut liberi populi factionibus occidêre: sed neque Philippo Macedoni, neque Pyrrho fortissimis Regibus de invito Atheniense aut Romano quicquam decerpere licuit. Respublicas autem hostibus prodi velle significant eorum qui praesunt luxuries, avaritia crudelitasque; civium factiones, et effoetae deliciis ac voluptatibus vires. Neque adeo difficile est ex alienis conlabentibus Imperiis suum constabiliendi nosse opportunitatem. Sed Summi Numinis providentia, cum in ceteris humanis, tum in hac re maxime dominatur, quae obscuris populis barbarisque gentibus ejusmodi offerre ac dare solet occasiones. Atque adeo Regna et Imperia fere omnia vi et armis fundantur; fundata vero volunt ratione omnino diversa clarescere , studiis humanitatis.

Literae rebuspublicis necessariae ad earum incrementum et lumen.Non haec eo dicimus, quasi humaniores artes, interioresque disciplinae reipublicae non conducant: cum eae maxime populos, inter quos excoluntur, dexteriores acutioresque eficiant; unde et politiora artificia et nova excogitata. Nautica certe, bellica ars et militaris architectura sine iis promoveri non possunt. Neque semper id, quod priscis Romanis, conducit; doctrinarum fructus peregre capere, et ignorantiam domi, ac proinde ferociam obtiunre inter suos; quod hodie Turcae habent in institutis: id enim sat est, ut ejusmodi Imperium non omnino sua sit vi nixum. Nam perfidi Christiani iis classes, quibus in Europam trajicerent, commodarunt: et, si non ultra eorum viribus sua consilia adderent, prudentes rerum hac una re censent, id Imperium maxime formidandum sponte sua defecturum. Philosphi ut rebuspublicis utiles?Sed praeclari scientia viri id conferunt in commune, ut ipsi minuta cognitionis semina excolant, unde alii porro pingui usu colligant fructus. Diverti desinam sub pollentis florentisque Europae Regis auctoritate, qui hanc in ceteris Regni artibus habet, ut res publicas interioris doctrinae viro demandet nemini; et tamen sacratiora severioraque literarum studia prolixe fovet. Civilis viri instrumentum.Quare cum egregium ad rempublicam factum ingenium, utilis historiarum memoria, prudens rerum publicarum observatio, et longus et multiplex rerum usus virum civilem absolvant; non mirum, si An-