Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/19

E Wikisource
Haec pagina emendata est
xiii
editoris

obrem opiniones Vici, qui in veterum Pythagoreorum traditionibus ac lingua integrum rei metaphysicae systema reperire sibi videbatur, istiusmodi, inquam, opiniones ita moderandae erant ut posteriores ipsius scientiae progressus circa origines postulabant. Itaque ingenti sane mutationi subjecit philologicum systema quod primum invexerat, quin tamen omnino detrectaret aut valediceret alicui ex iis philosophicis ideis, quarum persuasio in ejus animo insederat: nimirum metaphysicam, logicam, nonnullas philologicas ideas in libro de Antiquissima Italorum Sapientia expressas retinuit; doctas vero origines, quas inibi latinae linguae assignavit, non obscure deseruit[1].

4-° Liber de Antiquissima Italorum Sapientia nonnisi fragmentum est, seu potius prima pars operis quod alios duos libros complecteretur, unum quidem de physica, alterum vero de morali. Ejusmodi autem libri in lucem editi non sunt, ac fortasse qui de morali ageret, numquam fuit scripto exaratus. At enim in ea sumus sententia, quod ideae auctoris de morali facilius possint ad ordinem suum redigi simul conferendo quae ipse edisserit in nonnullis epistolis, in fragmento ad Marcellum Philomarinum, ac praesertim in opera de Jure Universali, lib. I, cap. X-XLII; lib. II, P. I, cap. IX-XVI, ubi e disciplina morum civilem doctrinam ac jurisprudentiam sibi deducendam proponit. Quod vero Librum Physicum respicit, juvat lectorem remittere ad ea quae sua in vita ipse auctor annuntiat. — Nonnullae reprehensiones in Metaphysicum Librum quas Eruditorum Ephemerides exhibent, eo coëgerunt Vicum ut duplex responsum brevioremque declarationem in lucem efferret. Atqui nos una cum aucto-

  1. V. Scientiae Novae edit. I, lib. III, § 22, 36.