Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/190

E Wikisource
Haec pagina emendata est
160
de rebus gestis a. caraphæi

tonius, ea quam modo memoravimus educatione, et institutione vitae quam mox narrabimus, in politicis postea rebus eximius extiterit.


caput iii.

Vitae institutio.


In Johanniticam militiam conscribitur.Adolescens domi in Johannitarum militiam nomen dedit: quod ipsius gens apud eum Equitum Ordinem plurimum habet dignationis. Nam Caraphaeis e Roccellensium Principum domo in eum numerum adscriptis familiare beneficium satis amplum est constitutum: et tum temporis Gregorius Caraphaeus multa inter eos pollebat auctoritate, qui postea eorundem Equitum Magister creatus est. Manebat interea domi deses; cum in sacris forte ludis sub Moderantis Neapolitanum Regnum conspectu per juvenilem ferociam caedem fecit: quem lapsum in sapientiam statim vertit. Saepe homines vitae genus, quo postea clari fiunt, imprudentes, atque adeo inviti amplectuntur.
Ob id ingenium in omnes partes excutiendum, antequam genus vitae eligatur.
Animadvertens enim amplissimis saepe viris praeclarissimum vitae genus, ad quod egregia natura facti erant, ipsique electione aberrabant, casum aliquem feliciter commonstrasse; et quod ingenium in omnes partes excutere ipsi prudentiâ debuerant, ut ubi valeret intenderent, iis retexisse fortunam; se eam admisisse eaedem in eam partem accepit, ut laboris, industriae, virtutis iniret viam. Johanniticae militiae tyrocinium init.Itaque patria urbe cessit, et in Insulam Melitam ad Johanniticae militiae tyrocinium trajecit: ibique Gregorii gentilis sui officiis statim inclaruit: sed multo magis per virtutis specimina, quae in incursibus et navalibus proeliis semel atque iterum cum Turcis piratis edidit. In Gigeris obsidione spectatus.Praeter cetera autem in Gigeris obsidione plurimam tolerantiae in laboribus, alacritatis in periculis, modestiae in recte factis laudem promeruit.

Militia navalis non tam amplam quam terrestris gloriam gignit: et quid ita.Sed navale jam bellandi genus expertus, cogitans, id, ut animosum maxime; nam contra ventos fluctusque saepe est quoque etiam dimicandum; et viri intra angustos unius navis cancellos coërciti pericula expectare constanter, quam vindicare fortiter possunt; ita prae terrestri, ubi prudentia magis dominatur, latiorque patet virtuti campus, non perinde gloriam reportare: Ad Leopoldum Caesarem militatum venit anno mdclxv.mutavit consilium, et ad Leopoldum I Austrium Romanorum Imperatorem militatum ire constituit. Ea opportunitate utitur, quod Carolus Caraphaeus e Roccellensium domo, Gregorii germanus frater,