Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/192

E Wikisource
Haec pagina emendata est
162
de rebus gestis a. caraphæi

nere; ut ii, quae ex vi ipsa rerum a te suaviter inlata faciunt, ultro facere, et tuo consilio, tanquam sua prudentia, delectari videantur. Ita morum sermonisque civilitate laudem apud Aulicos simul et benevolentiam invenit. Eleonorae, Augustae Matri charus.Imprimis autem Eleonorae Matris Augustae animum sibi adjunxit: cujus officiis apud Caesarem invalescens, magnus animi praecipuum in Aula sibi olim futurum locum proposuit. Quae efficacissima amplissimos honores ambiendi ratio.Arduam enim pro acri, ut erat, ingenio reputavit ambitionis inire viam, magna sibi ab initio proponere; ut vel ima eo animi ardore et contentione assequi conaretur, ac si ipsa peteret summa; ne parvo honore parto, uti pusilli animi faciunt, aequiesceret, aut in privatam rem abuteretur: sed eum ad ulterioris mox referendi meritum recte gerens, non tempore et mora, sed festinata gesti muneris publica utilitate, ad majora dignus provehi censeretur.

Ad aerarii curandi artes potissimum applicat.Neque vero eam affectare potentiam constituit sibi, sed Principi. Ex iis enim quae animadverterat intellexit, quibus regni artibus Imperator, uti inter Christianos Reges est dignitate primus, ita et potentia fieri posset. Primam ducebat rectam solidandi aerarii administrandique rationem; unde modestas privatim divitias, ingentes in publicum opes; domi concordiam; arma foris expeditissima. Cogitabat autem ingentem Austrio Regi opulentium terrarum tractum parere: et memoria recolebat, Cur Slavonica lingua olim Septentrionalibus communis.universam ferme septentrionalem plagam Slavonica olim lingua usam esse; non ob aliam sane rationem, quam quia Slavonia rerum ferax, mercium commeatibus commoda in quamplurimas ejus Orbis terrarum partes pateret. Ærarii subsidia agricultura.At agrorum culturam primarium, non unicum aerarii subsidium censebat: priscis enim seculis ex solis naturae fructibus publice partas opes; quia simplici victu ac vestitu humanum genus contentum erat: Et elegantiae luxusque artificia.in hac vero cultus nedum elegantia, sed effuso luxu, ingeniosas eorum rerum artes in precio haberi. Bojohemis, ut Germanis, eximia morae patientia; unde opificia in admirationem usque tenuissima. Populi eam habent mentem, quam ipsis indit Respublica.Quanquam opinabatur, populos ac nationes eam habere mentem, quam ipsis indidisset Respublica. Batavos rudes olim, hodie ingenii laude praestare: Atticam contra, omnium olim disciplinarum et artium inventricem, hodie stupidissimos Turcarum educere. Certe Hungaros satis superque ingeniosos; quare inter eos dissidia et factiones crebrae. Regna autem Austriacae ditionis Italiae contermina, ita indolis acumine proxima. Itaque confidebat fore, nt Austriaca Regna, artium cultu excitato, immensas Austrio opes essent redditura. Obstare