Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/194

E Wikisource
Haec pagina emendata est
164
de rebus gestis a. caraphæi

potius quam illac ducendo, sibi proponeret; cur id loci potissimum castris caperet; qua ratione praecipua ita aciem instrueret; cur modo equestri, modo pedestri proelio, modo divisis, modo universis copiis pugnandum, modo urgendum in hostes, modo cunctandum censeret; et quod, ut omnium difficillimum, ita in ea scientia utilissimum est, qua rei bene gerendae oblata fortuna is pro sapientia uteretur. In variis nationum ad varia belli genera ingeniis.Ad haec observabat variam nationum militantium naturam; quae ad excursus et impetus; quae ad resistendi moras; quae pedibus, quae equo; ut alia alio telorum genere; quae gravi armorum tegmine, quae levis et expedita valeret. In rei frumentariae providentia.Praeter cetera autem notabat, rei frumentariae tempori administratae commoditates, et alia aliunde paratae compendia; eamque rem neglectam, aut impeditam ingentia et incoeptis, et militi et agris, ubi bellum geritur, danma et mala adportare. Eâ igitur curâ conficiebat, belli tempore, modo virtus adsit, summam reipublicae contineri: nam inde corporum vires, animorum alacritas, armorum inter pacatos innocentia, expeditionum in hostes maturitas, unde potissimum victoriarum felicitas. In militare imperium inquirere ad scientiam licet; ad parendi deliberationem flagitum.Ad hoc instar in rerum gerendarum caussas ad rei militaris scientiam comparandam inquirebat: cetera ad belli usum imperiis praesto esse, et alacri obsequio parere, ac in iis exequendis insigne aliquid edere conabatur; Praeclarum nationis nomen promiscuae gentiorum virtutis praemium.ratus facinora in bello egregia honores militae promereri: cui rem vulgo et communiter bene gerit, sat praemii, nomen nationis communi virtutis laude auctum esse.

In Offemburgensi Agenaviensique proelio strenuus rem gerit.Quare Offemburgensi Agenaviensique proelio praeter ceteros sui ordinis locique assiduos strenuus spectatus miles; quo merito turmae ductor creatusTurmae ductor creatus.. Ibi ita se comparavit: se suorum equitum his rebus primum: in agmine, in acie iis labore et virtute praeire, pericula antecapere;Praeclarae Ducis artes. ubi faciundum militare opus, operâ praemonstrare; non umbrae somnive deliciis a militum vulgo distingui; neque cibi vestitusque luxu spectari praecipuum: atque adeo, praeter ductum imperiumque, cuncta cum iis habere promiscua. Ita apud eos plurimum sibi amoris conciliavit; quo permoti, rem bene gererent, ingenuo magis pudore ducti quam metu.

In Hungariam transit sub Ænea Caprara militaturus.
Cur gentiles peregri chariores.
Hinc in Hungariam ad bellum contra perduelles sub Ænea Caprara militatum missus. Uterque, Æneas Antoniusque, ea provinciae forte plurimum laeti. Gentici enim, qui peregri una sunt, prae exteris, ubi versantur, quibus laxissimo humanitatis vinculo conjunguntur, ceu quadam