Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/195

E Wikisource
Haec pagina emendata est
165
liber primus

sanguinis necessitudine se devinctos agnoscunt; quam domi inter suos, quia arctiori premuntur vinculo, non persentiscunt. Æneas igitur viri singularem in ducis muniis obeundis vigilantiam animadvertens (natura namque somni parcissimus erat, et quandam in oculis vultuque insignem alacritatem praeseferebat)Arci Kalaviae praesidio imponitur ei arcem Kalaviam, vulgo Kalò dictam, in Hungaria superiore sitam, quae Toccajam et Zattmarium diversis itineribus et satis infrequentibus ducit, custodiendam attribuit.

Ibi Antonius insolenti belli genere asperoque exercetur: nempe inter perduelles, a quibus te muri non protutantur; ubi intus amici, clientes, cognati, a quibus metus, ne adversarum studia partium foveantur, conspirationes succrescant, unde incauti tumultus erumpant. Ejus tuendae difficultates.Sed enim ea arx, in deserto pene loco, vastique agri aequore posita, quatuor quidem ingentibus ad angulos propugnaculis, sed antiqui operis ac semiruti munita, tenui praeterluente rivo, ab Emerico Techelio perduellium principe obtinenda erat; repentino et improvidendo hoste, qui eam intus annonae diflicultate, foris crebris incursibus oppugnabat. Tamen Antonius frugalitate, et multo magis exemplo; qui aspere cum militum vulgo victitabat, ac per cautas eruptiones relatis quandoque e longinquo praedis, eum ad custodias vigiliasque sustinebat; in officio continuit oppidanos, arcem servavit.

Sed eos Caraphaeus labores inglorius pertulit: nam cum perduellium modo hac, modo illa manu ei res erat, quae loco incelebri, tempore infrequenti, in latrocinii, non belli morem pugnabant. Cur qui servant, non perinde ac qui bello acquirunt, gloriae compotes fiant?Neque servatae res eam vulgo pariunt virtutis opinionem, ut partae. Vulgus enim quos rerum motus non sentit, nullos putat; et ubi vestigia factorum non videt, facta esse non arbitratur: et tamen in natura sunt quidam insensiles minutissimarum, et omnem obtutum effugientium motus, ex quibus immensa haec Mundi moles constat et circumagitur: at eos pauci sapientes viri subtili ductu rationum intelligunt: quod multitudini imperitae negatur, quae tantum pinguia rerum advertit. Et tamen sunt saepe utiliores.Saepe quiddam in gerendis agendisque rebus surdum caecumque majora parit commoda iis quae perstrepunt aures, et aciem oculorum perstringunt. Ita qui servat quod difficile alius obtinere possit, multo utilius gerit reciperante: nam qui reciperat, quae mala rerum mutationes afferre solent, non arcet, ac praeterea damna in reciperando perpetitur.

Viri in Jurchensi proelio egregio opera.
Germanorum equitum legionis legatus.
Insignior igitur Antonii virtus in Jurchensi prope Cassoviam proelio spectata; ut ei, qui Germanicam equitum le-