Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/196

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
166
de rebus gestis a. caraphæi

gionem legatus ductabat, atque in eo proelio occubuit, sit succenturiatus. Praestans is habetur honos, quem quidem virtute assequaris:Praestans honos, quo decessor per gloriam defunctus est. sed quid praestantius secum affert, in quem succedas, quo decessor ob eum virtute gerendum simul et vita defunctus est: ea enim res testimoni loco habetur, successorem ejus muneris dignum esse; ne recenti comparatione is, qui honores tribuit, injustitiae manifesto arguatur.


caput v.

Catherinam Cardonam uxorem ducit.


Jam Antonius in Johannitarum Equitum numeris pro Leopoldo Caesare octo ferme annis in Germania Hungariaque meruerat; quum et viri praeclarae devinciendorum sibi animorum artes, et multo magis ipsa rerum series, ex qua caussa alia in aliam cuique proximam influunt, quarum cernere affinitatem nobis natura negatum, prudentia tantum tentare permittitur, uxorem ipsi obtulerunt.

Catherinae mater.In Augustae Aula erat praecipua Herillensium Comes, quae et generis nobilitate, et lectissimae foeminae virtutibus, Margaritae Augustae Comes primaria.a Mariana Hispaniarum Regina Margaritae Mariae, quam Philippo IV ejus nominis Regi filiam ediderat, primum in juventae regimen, deinde Leopoldo Caesari nuptum missae comes itineris addita; postremo ab ipso Caesare ad Augustae conjugis primariam cubiculi curam delecta. Ea autem tanta Reginarum educandarum arte diligentiaque excelluerat, ut nedum Margarita ipsa, sed et Maria Theresia Ludovici XIV Galliarum Regis uxor, Margaritae germana soror, eam uti alteram colerent matrem, eandemque Mariana suas longinquae parentis obire partes ocioso animo sineret. Itaque eae tres maximae Orbis terrarum Reginae, quos ipsis charitatis affectus sanguinis necessitudo pietasque excitaret, omnes in Herillensis sinu deponere[1].

Pater et genusEa Castronovensium Marchionem duxerat virum e Cardona, una ex familiis prognatum, quarum conditores, Carolum Magnum in Hispaniam bellum contra Mauros inferentem secuti, in Catalaunia consedere: er hac autem orti ab oppido Cardona, quod in ditione habuerunt, duxere nomen. Ab eo Catherinam enixa, quam patre orbatam se-
  1. Ex compluribus Epistolis Marianae Hispaniarum ac Mariae Theresiae Galliarum Reginae ad Herillensem scriptis.