Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/197

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas
167
liber primus

cum in Germaniam duxerat, et in Mariae Antoniae, quam Leopoldus filiam ex Margarita susceperat, secundas habebat curas.

Amplissimae matrimonii caussae.Sed cum Margarita supremum obisset diem, Herillensis seu ne praesentibus et observantibus Augustae Alumnae defunctae munimentis luctuosis et importunis afflictaretur; sive quod non eundem potentiae obtineret in Aula locum; patriae et suorum desiderio integrascente, tandem in Hispaniam reverti decrevit. Ubi Mariana per ejus literas id rescivit, quando Herillensi ita facere certum esset, saltem Catherinam in Germania manere volebat; ut Antonia neptis, amissae filiae solamen, Hispanam foeminam, sub qua jam adolescebat, jamque educandi arte spectatam haberet comitem. Nam Hispani Proceres Augustam puellam hispaniensibus formari moribus cupiebant, si quis ei in Hispanicam Monarchiam successionis casus se forte daret. Cum enim Philippus unum omnino filium superstitem, Carolum reliquisset; et Maria Theresia major natu filia, quam Ludovico XIV Galliarum Regi nuptam modo narravimus, Hispaniensis se Imperii successione abdicasset; opima haereditas, si Carolus in orbitate moreretur, ad unam Antoniam redire putabatur. Quare quum postea Leopoldus Aug. eam Maximiliano Emmanueli Bavarorum Duci nuptui tradidit, in dotis legibus quoque cavit, ut Antonia omni materni stemmatis jure sibi suaeque posteritati concederet: cujus cessionis ignari rerum publicarum prudentes, deflexa specie renovatum Philippi II Hispaniaram Regis exemplum conjectabant; qui Isabellam Claram Eugeniam sororem Alberto Austriae Archiduci uxorem dedit, et dotis nomine ipsi ejusque posteris perpetuam Belgii provinciae procurationem demandavit, quo Austria Domus pluribus fundamentis insisteret. Nuptiarum gravitas.His de caussis Regina ad Herillensem scribit, se cupere, ut prius quam Germania abiret, Catherinam matrimonio collocaret; polliceturque se eam Caesari omni officio commendaturam; et Josepho Spinolae, Balbasensium Marchioni, Hispano apud eundem Legato Viennae agenti mandaturam quoque, ut in ejusdem nuptiis suam publice ferret auctoritatem. Igitur Herillensis, quanquam a filia, cujus diligentissima erat, per omnem vita segregari iniquo animo ferret; tamen ut ei et Caesaris et Reginae gratiam servaret partam, pararetque majorem, de viro ei deligendo deliberabat.

Coniugii occasio.Sed quae consilium differebat, sors maturavit. Mos enim Aulae, ut rusticandi temporibus summates viri primarias