Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/200

E Wikisource
Haec pagina emendata est
170
de rebus gestis a. caraphæi

re[1], aut aliis Principibus summis[2] commendatos, nisi meritos eosdem provehere: itaque apud eum una virtus sola non erat; et spectata pro commendata satis superque habebatur. Immeritos praemiis affici in rebus belli periculosissimum.Cogitabat enim si urbanos honores non pro dignitate tribueris, quamquam id rempublicam labefactet, dari tamen emendandi vicii moras et appellationum temperamenta: at in rebus belli, si una cohors aut turma inter proelia, aut imperitiâ aut degeneri Ductoris animo, summi Ducis imperium praevertat, irreparabilem summae rei calamitatem afferre posse. Vanitatem numerorum a sua legione prohibuit;Praeter cetera illam avarae militiae malam fraudem, quae saepe maxima bella perdidit, a sua legione omnino abesse curavit, vanitatem scilicet numerorum. Gravium in bellis malorum caussam.Nam saepe Reges decepti, cum multo plus virorum in exercitu, quam re ipsa habuerunt, se habere putarent, inani virium fiducia proelia commiserunt; qui si veram copiarum rationem tenerent, detrectando pugnam, rempublicam conservassent. Itaque supplendi militis diligentissimus erat, nec vel unum in ulla suae legionis turma inanem numerum recenseri passus est.

Caraphaei legio laudatur a Caesare.His de caussis Caesar, cum forte recensendis copiis adesset quae in Hungariam ibant militaturae, ubi Caraphaei legionem egregiis equis, delectis viris instructam, armis insignem, vestibus elegantem, aspectu praeferocem traduci spectaret, suo in eum beneficio collato letatus est: Ejusdem laus ex Lotharingii Ducis judicio.et Lotharingius postea praecipuam Caraphaei laudem esse dicebat, militis delectum et curam[3]. Itaque cum postea militum Tribunus creatus est, Caraphaeae legionis jus singulare.
Legionum per acies confectarum restitutor.
singulare jus in eum a Caesare constitutum, ut ipsius legio ab eo nunquam abscederet. Ob id alii legionum ductores, aut Duces summi praeclare secum actum esse putabant, ubi eae sub Caraphaei imperio hyemarent; sub quo sciebant, militem suum recte curari, et ab eo recipere quam lectissimum[4]. Et is saepe querebatur, Sibi fere semper injungi ut alienas legiones perdi-
  1. Ex pluribus earum Epistolis super ejusdem rebus ad Caraphaeum scriptis.
  2. Ex Epistolis Septemviri Palatini, Bonvisii Cardinalis de eodem argumento, ex lib. II Epist. Summorom Principum, bellique Ducum, aliorumque amplissimorum virorum ad eundem.
  3. Ex libro Epistolarum Lotharingii ad Caraphaeum.
  4. Ex Epistolis Bavari Ducis Hungaria hyberna habentem: ex Epistolis Marchionis Brandeburgici ad eum ipsum hyberna disponentem post Maguntiam Bonamque receptas, quae extant in vol. III Epist. quam summi Principes, summique belli Duces, aliique amplissimi viri ad eundem scripsere.