Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/202

E Wikisource
Haec pagina emendata est
172
de rebus gestis a. caraphæi

Unde iisdem agendi patiendive modus?surgat, aut inopina: et destinato in utranque fortunae partem proeliorum fine, neque auscultare irae, et adverso Marte pessundante, se dare praecipitem; neque cupiditati obtemperare, qua saepe victores profligandi hostis avidi, ab eo abjecto perculsi sunt. Sapientia militaris Ducibus gignit auctoritatem.Eam militarem sapientiam existimabat Duci parare auctoritatem: cum enim de belli imperatore ea constet opinio, eum nihil temere aggredi, vel conari, inde fiduciam addi suis, metum hostibus incuti: unde imperatoria laus egregiaEximia imperatoris laus., magnas res metu armorum magis quam armis gerere. Ad hoc instar Caraphaeus amplissimum opuleutissimumque Transylvaniae Regnum, ut infra narrabimus, Caesari constabilivit.

His igitur rationibus obfirmatus sibi imperavit, vulgi sermones contemnere, cui suapte natura violento ac praecipiti facile audacia pro fortitudine imponit; et ob rempublicam lubens degeneris pusillique animi ab aemulis insimulationem subire. Belli Dux et vir politicus utilitate aestimandi.Nam saepe dicebat[1], belli Ducem et politicum virum utilitatibus partis aestimari oportere: utrumque bonum, qui rempublicam auxerit, idque adeo si virium compendio magnam rem fecerint:Scita Caraphaei comparatio. qui vero ob nullum aut exiguum fructum Orbem concutiunt, similes eorum esse qui precia rebus indicant, non ex ipsarum virtute, sed sua ex opinione: et apud multitudinem inanem captare famam, qui a sapientibus viris turbulenti homines dicerentur. Ob id eos non laudabat belli Duces, qui pro quavis expeditione Darii, ut dicebat[2], copiis, Croesique thesauris instrui postularent: eos vero unos suspicere, qui ita bella administrarent, ut pauciis copiis parvoque aere maximas provincias confecissent. Ita Agriam Mungactiumque subegit, quae munitissima oppida si quis alius tentare vi vellet, ingentes utrobique exercitus confecisset.

Cur Carapheus non perinde belli Dux ac vir politicus vulgo habitus.His de caussis apud homines scientiae militaris imperitos Caraphaeus politicus vir magis quam bonus belli imperator habitus est: qui tamen a Lotharingio, Caprara[3], aliisque praeclaris belli Ducibus, ac saniore bellici Senatus parte, quin et a Caesare ipso[4] optimi armorum Ducis honestissimas retulit laudationes.

  1. Ex ejus Epistolis ad Kinskium.
  2. Ex ejusdem ad Kinskium Epistolis.
  3. Ex eorum Epistolis ad Caraphaeum.
  4. Ex lib. Epist. Kinskii ad eundem.