Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/204

E Wikisource
Haec pagina emendata est
174
de rebus gestis a. caraphæi

minandi libido occlusa. Cur Turcae a Tartaris abstinentes?In septentrionali autem Orbe Tartaros sylvestris horridaque vita per immensos camporum tractus sub dio, palanterque agitata tutos facit: neque enim eâ civium frequentiâ Turcica Respublica scatet, ut colonias in devictas terras deducere necesse sit: et provincialium Magistratuum avaritia crudelitasque urbes civibus, agros cultoribus passim vastat. Ad haec Tartarorum Hamus, in Osmanici Imperii successionem, sicubi olim ea exhauriatur familia, vocatus, excursiones, populationesque, quibus unis valet, Turcis sibi aeterno belli foedere junctis, in eorum, quibus cum bella gerunt, perniciem, saepe gratificatur. Compotes cujusque vicini maria.Quicquid autem insularum hoc immenso terrarum continenti adjacet, interjacetque, jam ei imperio paret.

Limes Imperii Turcici ab occidente Moschum Polonicum, Hungaricum Regna et Venetorum Respublica.
Caussae intenti Turcarum odii in Christianum nomen.
Itaque ejus ulterioris dominationis cupiditati una ab occiduo Sole Regna objiciuntur Moschum, Polonicum, Hungaricum et Venetorum Respublica, quae a borea austrum versus perpetuo fine directa universum Christianum nomen a Turcica vi quasi interjectus murus protutatur. Hinc indignationis stimuli Musulmanico fastui adduntur, quod Constantinopolis Imperii sedes in hoc continente sita; unde dignitati foret, ejus hostes quam longissime agere: at ab unaquaque earum, quas numeravimus, gente, multas magnasque terrestribus proeliis accepisse clades per expeditos nuncios triduo aut summum quatriduo obnunciatur: et auctoritatem existimationemque regni graviter minui, opinione potentiae longinquas ditiones in officio continere, et in proximo maximos exercitus a paucioribus fere semper hostium copiis fundi profligarique. At hercule Turcica tumiditas infremit, maritima armorum dignitate a Venetis longe superari, quod ingentes ipsorum classes ab iis victae, incensae, obrutae, depraedatae: cumque nuper jam Cretae potirentur victores, a Venetis triremibus ad Hellesponti fauces Regiam saepe obsideri, ut vitae necessariis laboraret. Quae Turcis adversus Christianos aeterna bellorum inlecebra?Neque hanc, ut Persicam, uno spiritu potentiam regi: nam Moschi Polonique inter se infensi; et Polonus, Austrius Venetusque aliud alii conducere sibi putant. Hinc Turcis adversus eas gentes bellorum fomes aeternus.

Cur ex omnibus Hungaricum regnum maxime infestatum a Turcis?
Turcae proximo continente potiundo adjacentes obsident Insulas.
Sed enim Moschum Polonicumue regna parum inde imminuta: sive quia par Regnis cujusque virtus; sive quia Tartarus, cui magis praetenduntur, ea suis praedationibus servat: quare neutrum alteri praepollere in sui perniciem curat. Veneti trium Regnorum Euboeae, Cypri Cretaeque inlachrymabilem jacturam fecere: sed insulis longe dissitis, quas Turca suo continente e proximo quasi perpetua ob-