Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/205

E Wikisource
Haec pagina emendata est
175
liber primus

sidione cinxerat, tandem potitus est. Damna cominus gravissima perpetuo tercentum ferme annorum spacio Hungaria accepit: quia prae ceteris ea Constantinopolim versus per ipsius Turcae ditiones magis insinuatur: et inde tamen reliquo Christiano Orbi dominandi spes promptior. Intelligit enim barbarus hostis, sibi Bellogrado stante,Bellogradum Turcici, Vienna Christiani Imperii claustrum. suas Europae provincias constare, et Viennâ Austriorum captâ, ad cetera Christianorum regna invadenda patere viam. Ob caussas bellis Hungaria Turcicis continenter infestata: nec unquam iis impetita, quin in pacis foederibus feriundis aliquid insigne ad regni amplitudinem vel securitatem abstractum.

Initia ab Hungaris per Procerum factiones.
Hungaria Domina gentium dicta factionibus deartuata.
Initia autem ab Hungaris usque facta per Procerum factiones; quibus Hungaria, antiquitus Domina gentium dicta, miseris modis dilaniata ac discerpta; et provinciae, tanquam disjecti artus, primum in minuta imperia sub suis quaeque Regulis, quos Despotas dicunt, abiere: deinde aut in Turcicas provincias redactae, aut in iis Principes Turcis quoque vectigales constituti. Sic jam inde, quum Baisetes Turcarum Dominus ejus ditionibus primum adhaesit, Bulgaria, Boznia, Dalmatia, Croatia, Slavonia Turcico dominatui servire; Transylvania autem, Valachia Moldaviaque in Principatus Turcis mancipatos dilapsae. Post vero quam Soleimanes, Bellogrado Serviae principe urbe expugnatâ, patens invasionibus Viennam usque munivit iter; Strigonium, primam divinarum caeremoniarum sedem, Budam Regni caput vi cepit, Viennam ipsam obsidione tentavit: unde in meliorem Hungariae partem Turcici Imperii fines producti, et ab Soleimanis successoribus nunquam non Hungaria sub nativis Regibus afflictata, et aliquid inde decerptum. Postremo cum regnum ad alienigenas Austrios per successionem rediisset, ex iisdem caussis alia bellorum initia extitere,

Optimatum Hungariae de ejus Regni constitutione sententia.Nam qui Procerum Austriis Principibus fidi bonique erant, praesentia et tuta obtinere satius rebantur: etenim per tot, tanta tamque diuturna, quae Hungaria ab intestinis dissensionibus accepit mala, rebus ipsis experti erant, eam reipublicae formam, qua regnum per libera comitia demandaretur gerereturque, omnino inutilem esse: omnia ferme regna principio ita fundata; sed utilitate compertum, melius successione deferri, et unius arbitrio cuncta regi: Regna per successionem delata diuturniora.et ex omnibus rerumpublicarum formis hanc firmam ac stabilem ad temporum perennitatem longissimis per terrarum Orbem regum successionibus perpetuisque doceri. Itaque