Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/209

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fuit in emendando quaedam difficultas
179
liber primus

munquam fortunae cessit, perduellionem longe gravius integravitFactionem sibi parat.. Etenim praestantis formae dignitate solers lectissimarum animos foeminarum inlicere, earundem studiis ad potentiam utebatur. Conjurationis tempus,Itaque adfectata cum Telechio adfinitate, filiam ejus sibi desponderat. Tum temporis Leopoldus Caesar bellum ad Rheni ripam cum Ludovico XIV Rege Galliarum gerebatLocumque obit.: cumque Galliae Poloniaeque Reges in gratiam rediissent; quam restitutam amicitiam Bethunesiorum Regulus Polonae Reginae germanus frater, et Magni Poloniae Cancellarii sororius, Galli Regis nomine in Poloniam cum eo Rege venerat gratulatum; multi per id Regnum bello sueti ac militia dimissi ociabantur. Per has igitur occasiones Telechius, ut futuro genero regnum pararet, Apaffio auctor est, ut profugos in fidem recipiat, iisque bello adsit. Transylvanuus ei bellum contra Caesarem gerit.Hinc Transylvanus tum suis, tum alienis conlectis viribus, ex quinque et viginti virorum millibus exercitum conscripsit, et exulum nomine bellum Telechio, armorum Regui perpetuo duci, administrandum permisit. Quod mox restinctum.Sed cum id a proscriptis, et Techelio maxime, in montanis avare gereretur, et seditio a militibus ob non soluta stipendia facta esset, vix incoeptum refrixit. Et Neomagensi pace perduellium hebetatae vires; atque a Polono Rege proscriptio in eos, qui amplius in eam militiam nomina darent, sancita est.

Hungariae Regnum adfectat sub Turcica clientela.Hinc idem Telechius ad Turcas convertitur; et auctoritate, qua apud eos purpuratos plurimum pollebat, rem Weselenio, Zrinio, aliisque inrito tentatam (quia Turcae per omne id tempus Cretensi bello distinebantur) perfecit, ut Emericus Techelius a Turcico Senatu Hungariae Princeps certo tributo imposito appellaretur, ea lege, ut eo mortuo electio ad Regni Comitia rediret. Arripuit eam subigendi Hungarici Regni ansam Mehmedes IV Turcarum Imperator; et Kameneco Polonis, Neosolio Germanis, Venetisque Creta ab se bello abreptis, hanc opulenti bellicosique Regni clientelam, veluti victoriarum cumulum addere, praeclarissimum ad aeternam Imperii sui famam putavit. Kara Mustapha, summus Turcici Imperii Procurator, quem dehinc Primum Vezirium cum Turcarum vulgo appellabimus, Principem sua sponte venientem rapit; ut, novo per hanc occasionem exorto bello, lubricum domi munus, foris intrepidantius gerat. Itaque respondet, Mehmedi promptum in fidem Techelium recipere, sed exercitu instructissimo opus esse, ut eundem constabiliat armis.

Caesar induciarum fidem a Turcis requirit.Caesar, ubi a Turcis iugens bellum apparari sensit, Al-