Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/212

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
182
de rebus gestis a. caraphæi

litiae robur, in quo ferme uno victoriarum spes omnis sita, extinguere statuit. Belli apparatus.Tali duce, talibusque consiliis, ex omnibus Osmanici Imperii legionibus, et sociorum auxiliis exercitus centum octoginta virorum millibus formidandus conscribitur: cunctis belli vitaeque necessariis magnificentissime instruitur; Auspicia.et sub vexillo augustissimis auspiciis aucto, quod Turcarum Imperatori ad bellum progredienti praefertur, Hungariam versus formidabile movet agmen. Jaurinum provincia destinata.
Imperiorum copiarumque distributio.
Diserte provincia demandatur, armis expugnandum Jaurinum; ita comparatis imperiis, distributisque, ut primo loco Mustapha, post eum Haly Pasa, sua tempestate belli dux praeclarissimus, uterque Apaffii sive Telechii consilio rem gereret; et ut Mustapha in inferiore Hungaria centum,Turcis abstrusissima expeditionum consilia. Haly cum Techelio in superiore octoginta virorum millia ductaret. Tum demum Turcicus Senatus Alberto Caprarae, quem diu miris suis celandarum expeditionum artibus morati erant, justi belli colore inducto, respondent:Color bello inferendo quaesitus. Hungaros crebris in suos fines incursionibus tumultibusque foedus ultro violasse: itaque suo se jure uti, in Hungaria clientem Principem, qui Turcici Imperii fines aeternum pacatos regat, bello statuere.

Caesar in foedus vocat.His trepidis Caprarae nunciis extemplo Leopoldus Caesar a Germaniae Principibus, Rebusque publicis, quae ex tempore licuit, auxilia concit: et per Georgium Adamum Martinictium, Legatum Romae agentem,Innocentium XI Pont. Max. cum Innocentio XI Pont. Max.; per Carolum autem Waldstainium, Cracoviam extra ordinem Legatum, Johannem III Poloniae Regem.cum Johanne III ejus nominis Polonorum Rege, Christiani nominis communicata ope defendendi sub certis legibus sancit foedus: Summum belli ductum Lotharingio Duci demendat.Carolum Lotharingium sibi Heleonorae sororis, quae Michaëlis Polonorum Regis vidua fuerat, nuptiis paratum adfinem, virtute et scientia militari spectatissimum belli ducem, Germanici Imperii summum armorum Legatum creat. Is Neosolium obsidet munitissimum oppidum in Austriam maxime insinuatum, ea spe ut priusquam Turcae adventarent reciperato, ibi primos virium impetus obtunderent, si forte Viennam obsessum venirent: quod ei consilium, immo omnem tuendae Hungariae rationem sex Hungarorum millia foeda mox perfidia corruperunt; qui difficilem Sancti-Gotthardi aditum sibi commissum hostibus ad eosdem transfugae praebuerunt.

Anno mdclxxxiii Mustapha Jaurinum obsidet.
Incredibilis Techelii perfidia et astus.
Interea jam Turcarum Imperator Bellogradum pervenerat, et Mustapha Jurini oppugnationem instituerat; cum Techelius ad Essechienses pontes advenit, et in concione