Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/215

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fuit in emendando quaedam difficultas
185
liber primus

lium Caesar de Polona Republica meritus.implorare Caesarem de Polona Republica bene meritum: et praeter vetera satis recentem opis ab eo ipsis adversus Suecos latae memoriam inter eos celebrari. Austriorum proprium pacificos regnos habere, et pro sociis sumere bella.Referendam a generosa Sarmatarum gente gratiam Austriae Domui his regnandi artibus clarae, avitis regnis pacatam frui, et tantum sociali fide praestare ceteris.

Polonus Rex agmen rapit.His atque talibus Proceres cunctantes extimulat, Regem sua sponte cupientem inflammat: qui cum praecinto, quem diximus, equitatu primum corripit agmen: et paucorum dierum spacium manentibus permittit, quo reliquae copiae quam celerrime conscriptae instructaeque consequantur.

Caraphaeus in Austriam redit.Caraphaeus vero Regem praevertens citato itinere in Austriam redit, et spe jam adventantis auxilii animos Germanis addit. Ibi Lotharingius, qui, soluta Neosolii obsidione, Closterneuburgi cum exercitu agebat, ut de proximo confirmaret obsessos, et cum Polonico auxilio, uti adventabant, maturius jungeretur; A Lotharingio Regi obviam remittitur.eundem Caraphaeum cum delecta legione Regi obviam officii caussa misit, et ut locorum gnarus tutiora ei viarum compendia commonstraret. Metus, ne Mustapha Regem in agmine adoriatur.Nam justus suberat metus, ne Mustapha recentibus integrisque Transylvani, Valachi Moldavique auxiliis reparatus, bonam magnamque exercitus partem adversus Polonum inferret; divisum fessumque in ipso agmine aggrederetur; et de omni auxilii spe obsessos Viennenses dejiceret. Enimvero Budae Praeses, experientissimus belli dux, id ei consilium dederat: quod homo ingenti fastu aspernatus est, putans vel magnum fortemque Orbis terrarum Regem non ingenti stipatum exercitu fundere, facinus esse Techelii viribus dignum, non suis. Regi Silesiam ingresso Caraphaeus fit obviam.Itaque Rex, ubi Silesiae fines ingressus est, Carsphaeum obviam habuit; et itinere omnino inoffenso in oppidum, quod Chremps appellatur, pervenit.

Exercitus Christiani recensio,
instructio,
Duces.
Ibi junguntur vires; ad octoginta millia recensentur; trajectoque flumine, agmini proelioque instruuntur. Dexterum Polonus, sinistrum Austriorum Lotharingius, medium Germanorum agmen Maximilianus Emmanuel Bavariae et Georgius Saxoniae Septemviri ducunt. Utilia Turcarum ducum consilia contempta.Ubi adpropinquare hostem Turcis renunciatum, Budae Praceses suadebat: Non oportere intra eas stativorum angustias ab hostibus impeti; in apertiora evadendum; vicinos caedendos saltus, praealtum aggerem producendum; atque inde tormentis infestare hostes, et ferre obsessis auxilium prohibere. Atqui Hadrianopolis Praefectus solvendam omnino obsidionem censebat, sub magni Soleymanis exemplo, qui paribus ferme copiis, sub ejusdemmet urbis quam obsederat muris, Carolum V