Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/22

E Wikisource
Haec pagina emendata est
xvi
prooemium

commemorant minutiores historici et tunc temporis chronographi, huc prope recidunt, quod nempe jussus fuerit legionibus suis arte dispositis Turcarum copias prohibere ab auxiliis in Budam obsessam inferendis; quod nonnulla minoris momenti oppida expugnarit; quod Mungactium ad deditionem coëgerit, quam quidem deditionem a multis scriptoribus innui putamus magis ut Ragoctiam constantissimi ingenii feminam commendent quam ut Caraphaei meminerint[1]. Ceterum senatus Vindobonensis, cum armorum potestatem et rei bellicae procurationem Caraphaeo minus concrederet, tum potissimum disciplinae et commeatibus militum, publicis negotiis agendis, legationibus pro civitatis statu obeundis illum praeficiebat, mittebatque sive in provincias imperio nuper adjunctas, sive in socias minoris notae regiones militari more occupatas, sicubi ingentia tributa exigendi ratio et necessitas ferret.

At enim postrema conspiratio turbulentique Hungaricorum motus pro tuenda Emerici Techelii causa ii sunt, in quos praecipue ac pene unanimiter intuentes historici ducem illum memorant atque dijudicant. Caraphaeus tunc temporis praefuit peculiari judicum coetui, qui perduellionis reos inquirerent ac judicarent. Horret animus referre, quot quantique cruciatibus affecti sint, ex levissimis quidem indiciis et eo belli civilis nomine, quo universa prope natio implexa detinebatur. Ac profecto audiamus scriptorem operis, cui titulus: Mémoires des Revolutions d'Hongrie[2]. «Dès le mois de Février on arrêta tous ceux qu’on soup-

  1. Istuanffii Nicolai historia Regni Hungarici, pag. 599, 606, 611. — Histoire du prince F. Eugène de Savoye. Vienne, 1741, vol. I, pag. 80. — Brenner, Betlhen, Belius passim.
  2. Ad an. 1687.