Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/223

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas
193
liber primus
sidis, vel ignavi mulctati beneficium porro delator succederet. Turcae olim equestribus proeliis potentes.
Unde expeditionum celeritas.
Hinc ea gens praeter ceteras equitatu formidabilis; hinc in exercitibus cogendis celeritas; hinc omnis victoriae spes in vi proeliorum sita. Hac ingenti praesentique militum copia freti arcibus non firmare fines, quos longe lateque vastant, ut inde hostes fame ac siti submoveant: Agrorum vastitate claudunt Imperium.
Cur terrestri bello gaudent?
urbes muro clausas perraras habere; et terrestribus bellis pollere student; gnari continentis terrae dominos adjacentium insularum potentes esse. His viribus navalium bellorum et muniendarum urbium imperitiam compensant. Px in belli usum comparata.Tales prisci mores, ut omnia pacis in usum belli componerent: ei generi victus cultusque assueti, tamquam omnis vita in acie exigenda esset: sine ullis gulae inritamentis famem expellere, eâdem adversus sitim temperantiâ; abstemias inire coenas; humi sedere; innupti juvenes super pellibus humi stratis dormire; venatu exerceri; silentio cuncta peragere. Nihil in urbe molle; amantium nequitiae occultissimae; et foeminae obnuptae foris incedere; truci musica delectari; poëtis fortium virorum facta perpetuum esse argumentum: Omnis domi vita castrensis meditatio.
Unde bonos in bello miles.
atque adeo omnem domi vitam castrensem meditationem videri. Hinc porro in bello laborum, inediae, sitis, aestus frigorisque juxta patientes; frugales commeatus; in agmine, in acie silentium; in stationibus vigilantia, vecors in proeliis furor, ubique ordo et concordia; ac spe meliorum libenter extrema pati. In castris bene lotus fotusque.Una urbanarum in castris cura, militem lautum, et adversus caeli saevitiem bene tectum; unde virorum robur. Abominandum nefas bello subservit.Cetera foedissime etiam provisum, ut quamvis foeminae castra non sequantur, earum tamen nullum sit desiderium. Ærarii artes.Eae postremo aerarii artes, pares necessitatibus opes, civium frugalitate et parsimonia comparatae: Privatim parci,nam privatim vestium inornata elegantia; aedes, quales sub tyrannis, humiles et e ligno: non signa, non pictae tabulae per domos suspiciuntur; nullus alae lusus, el simplices parcaeque mensae. Publice magnifici.Publice autem magnifici in templorum hortorumque cultu; ut splendide religent animos, tuto relaxent. Plures pro re cujusque uxores, ad gentis frequentiam. Nullus pro censu ordo, nulla honorum successio; opes publice partae reipublicae recidunt. Ejus fondamentum Imperii aequalitas sub tyrannide.
Turcae solum leges vel arma curant.
Equites, perpetui assidui.
Inde cujusque virtuti aequus ad rempublicam aditus, firmissimum ejus Imperi fundamentum, quos sub acri tyrannide praecipuo libertatis commodo utuntur. Nullum censent lucrum, nisi quod vel armis in bello, vel domi religionis legumque professione sit partum; et ob agros jam stipendiis
Vici Op. lat. T. I.
13