Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/240

E Wikisource
Haec pagina emendata est
210
de rebus gestis a. caraphæi

unquam peterent, sed semper hostibus darent: et Budâ jam captâ, ex Mehmedis mandato pax ab eo necessaria praestanda erat: Turcicus Senatus pacem petere urget.et post eam victoriam Turcicus Senatus eam urgebat, submonitus, quavis conditione inirent, ut secundantem Caesaris fortunam perrumperent; non tamen ut induciae tres aut summum quatuor annos durarent, tantisper dum, oblata aliunde opportunitate, felicius arma resumerent.

Mehmudus Aga de pace legatus.Igitur Mehmudus Aga Peter-Varadino Zolnochum cum collega uno et justo comitatu pridie kal. novembris venit: Caraphaeum adit.et Caraphaeo ibi hyberna agitanti, se a Primo Vezirio ad petendam a Caesare pacem publice missum dixit: petiitque, ut Viennam, ubi cum Badensi Marchione ea de re agat, se commeare pateretur. Rogavit Caraphaeus, an mandatis de ea ineunda instructus veniret? negavit: ait vero, literas a Primo Vezirio de ea scriptas ad Badensem fer; in quam sententiam conceptae essent, ignorare. Caraphaeo anceps objecta res.Heic Caraphaeus ancipiti malo urgebatur: nam a Caesare in mandatis habuerat, Turcas de pace legatos ad se haut sineret commeare, qui certas sibi Foederatisque non offerrent pacis conditiones. Turcae saepe pacis obtentu Christianos circumvenire.Turcas enim saepe pacis obtentu seu fallere, seu decipere: et nuper maxime, dum Albertum Capraram Caesaris Ablegatum de firmandis induciis Constantinopoli multa et varia caussati morarentur, Viennensem invasionem parasse. Sin, negato commeatu, literas Caraphaeo dare nolint, et omni re integra domum redeant; cum usquequaque per vias se de pace legatos venire praedicassent, Foederatos in immeritam de Caesare suspicionem venire posse, quod is pacem per suum belli ducem in Imperiorum finibus agitet, nec consulat in commune. Prudens Caraphaei consilium:Igitur ut ne Legati Viennam contendant, et Vezirii literas sibi tradant, eo evasit: Eos in speciem pacem petitum venire, re autem ipsa ut inter Foederatos suspiciones injiciant, unde dissidia oriantur; Pacis mentio in animis militum contentionem relaxat.et pacis mentione in Christianum exercitum evulgata, omnem militum animis vim resolvant. Mehmudus se eam sincere petitum venire asseverat, ut qui ex Musulmanici Senatus auctoritate a Primo Vezirio legatus esset. Et Senatum et ipsos magnos Turcarum Dominos, Antonius excepit, ubi e re sua esse norunt, nulla honestatis habita ratione, eos qui facile ipsis fidem habuerunt circumvenisse. Itaque se iis haut credere, nisi certissima ejus rei habuerit argumenta. Mehmudi astus, ne Turcae pacem rogare videantur, et Foederatos dissiocient.Unum id sedulo dat Mehmudus, ut Caraphaeus ad Musulmanorum Patrum consessum scribat, qui eum hac de re faciant certiorem. Caraphaeus ibi callidum hostis consi-