Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/242

E Wikisource
Haec pagina emendata est
212
de rebus gestis a. caraphæi

tissimus celebratur; nisi certo scirem ejus juramenti nullam vim esse ac potestatem, quo subditum contra Regem suum concitastis, regnum alienum beneficio dedistis, Foedifragii auctores ultro hostibus dedendi.et foedifragis armis firmare conati estis. Peto enim foederis perfidiose rupti auctorem tradi, quem fas gentium ultro dedi hostibus jubet. An iniqua juramenta servatis; nihil autem pensi habetis quae generis humani jure probata sunt? Legatus eo sermone commotus substitit paullum cogitabundus, Magna necessitas statas regni rationes perrumpit.forte animo volvens magna saepe necessitate urgente statas regni rationes perrumpi; et flagitium arte aliqua occultari posse, ita ut Techelius nulla Turcarum ope, consilio nullo circumventus et proditus videretur: mox Caraphaeum sciscitatur: An, Techelio tradito, pax certo sanciretur? eam enim rem dubiam sui capitis periculo stare dicebat: nam si ad Vezirium postea redeat, infecta pace, procul dubio se morte daturum poenas. Cui Dux respondit: Se ea de re ad Caesarem omni officio scripturum: ceterum Caesaris et Foederatorum ejus faciendae summum jus esse et arbitrium: atque adeo gravitate multo majore se id iis promittere, Turcicae Aulae Proceres saepe vani in iis quae de pace Christianis promittunt.quam Turcae Senatores Ducesque: qui saepe muneribus donisque acceptis, per summam vanitatem ne tum quidem, quum adpromittebant, animati erant, quae de pace spondebant, praestare.

His igitur rationibus Mehmudus persuasus petiit a Caraphaeo, ut in rei secum actae testimonium ad Primum Vezirium scriberet. Caraphaeus Imperii dignitatem sedulo curat.Caraphaeus, ut dignitatem obtineret, id denegavit; cum ab eo literas ad se nullas scriptas accepisset: et aequalitatem heic quoque servandam ratus, quando Soleymanes Mehmudum dignum putavit, qui ipsius ad se verba ferret, dignum quoque qui sua ad eum referat putare oportere. Sed ut ei gratum faciat, tamen ad eium scribere, Mehmudum ad se de captivis perimutandis venisse (uti re ipsa aliquot permutatum venerat) ut inde is sua mandata executum esse intelligeret. Caraphaeus literas Primi Vezirii ad Marchionem Badensem de pacem scriptas accipit, et Viennam tramittit.
Aucta Germani ac deminuta Turcici Imperii dignitate.
Heic a Mehmudo Soleymanis literas ad Hermannum Badensem scriptas accepit; easque cito tutoque ad eundem missurum pollicetur: mox literis a Caraphaeo acceptis, gratiisque diligenter actis, a colloquio Melmudus discessit, spe data, intra viginti dies se optatum donum Caraphaeo adlaturum: cui Caraphaeus subdit, ut alioqui itineri parceret. Ita Summum Numen superbos adfligit! Hactenus Turcae jactabant, nunquam Imperium suum ad petendum ullo Regi, liberove populo pacem demissum esse: nunc eorum perfidiâ factum ut Vezirii literae, quibus Caesari pacem insinuabat, ne per legatum