Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/244

E Wikisource
Haec pagina emendata est
214
de rebus gestis a. caraphæi

ordine habendam esse rationem. Neque Turcas scelus paucorum auctorum mortibus expiasse, cum maxime Techelium omnium malorum caput in sinu turpiter foveant. Oportere igitur eos non perfunctorie repromittere, sed satis idonee cavere, damna sumptusque belli Caesari Foederatisque ante omnia reposituros. Quare, crudis adhuc rebus, eos conloquio locum indictum petero importunum videri, et intutum: Turcicae paces bellis infestiores.qui saepe per inducias urbes occupant, agros populantur, perduelles recipiunt, tributa graviora indicunt, atque adeo per pacis simulationem dant mala, quam si bellum inferrent, graviora. Si igitur ex animo fractum improbent foedus, et serio ad pacem inclinent, aequa proponant, tuta promittant: quod si fecerint, Caesarem humani sanguinis frugalissimum haut sane Congressum esse detrectaturum. Cetera se eis bonam mentem optare, ut Summi Numinis iram tempori placare possint.

Primus Vezirius Mehmudum in carcerem traduit;Sed Mehmudus, qui has acciperet literas, ad dictam diem non rediit: nam Soleymanes eum in ordinem redegerat, et in carcerem tradi jusserat: quia ut dictitabat, cum literas ad se nullas a Caraphaeo scriptas de re cum eo acta dedisset, eum vana renunciare arbitrabatur: vero tamen propius quod nullis certis ea de re mandatis acceptis, Ne Techelium dono det Caraphaeo.Vezirium Techelii caput Caraphaeo proditurum spoponderat.


caput ii.

A Mehmede Aga Turca Legato aditur: Soleymani, Primo Vezirio, et Alexandro Maurocordato de pace respondet: et Techelii apud Turcas auctoritatem imminuit.


Alexandri Maurocordati elogium.Sed cum Soleymanes quoquo modo pacem effectam cuperet, ad Caraphaeum scribit; et cum suis Alexandri Maurocordati quoque literas involvit. Is enim erat apud Turcas primarius linguarum interpres: vir religione Christianus, natione Venetus, qui quamplurimas per nationum ora viventes linguas callebat, nec latinae graecaeque prorsus inelegans; sed nativâ prudentiâ, et magnarum usu rerum, quibus adfuit, interpres, in agendis rebus dexter, expediendis consiliis satis acutus: et ob id ipsum apud Turcas non spernendae auctoritatis, quod variâ apud eos fortunâ jactatus, semper fidi interpretis famam locumque apud eosdem obtinuit.

Mehmedes Aga rei civilis doctrina domi clarus.Cum iis literis Mehmedes Aga, in historia versatus satis,