Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/245

E Wikisource
Haec pagina emendata est
215
liber secundus

patriique moris prudentissimus, et ob id apud Primum Vezirium multo in honore habitus, Varadino ad Caraphaeum venit. Is autem nullam pacis faciendae potestatem praeseferebat; nec quid Vezirius scriberet se certo scire profitebatur; id vero ajebat, Caraphaeum in dubium revocare non oportere quod Turcae pacem cuperent; cum nullum in majorum monumentis extaret exemplum, Rara Leopoldi gloria hoc bello parta.quo Osmanica Potentia ad pacem a quoquam quanvis maximo Orbis terrarum Rege petendam usquam gentium demissa sit: neque vero ad eum nunc denuo de pace legaret, nisi sedulo serioque eam vellet: ad exitum orationem confert, ut scripto et cito respondeat: quod intra quindecim omnino dies sibi esset redeundum. Ibi tum Caraphaeus Vezirii primum literas legit, quae in hanc sententiam scriptae erant.

Primi Vezirii literae de pace ad Caraphaeum scriptae.
Legatis liberum per arma, per hostes iter.
Foederis fracti auctores meritas jam dedisse poenas, et piorum curam sibi Divinâ Providentiâ permissam: qui ad pacem suopte ingenio pronus ad Badensem Consilii Bellici Praesidem de ea ineunda scripserat. Sed commeatum Legatis sive florente pace, sive adeo grassante bello apud omnes nationes permissum, Legatis suis denegatum, neque literis suis quidquam responsum. Haut verisimile sibi videri, quod is negocium ad piorum pacem tranquillitatemque propositum praepedire, Summum Numen humani juris violati vindex.et Summi Numinis iram, ad quam gentes humani juris in se violati vindicem provocant, suo suorumque capiti adcersere non dubitarit, Quamobrem, cum id animum inducere nullo modo posset, Caraphaeus a Primo Vezirio superbiae inumanitatisque insimulatur.selectissimo Christianae gentis Duci tantam superbiam inhumanitatemque esse insitam, ut jus cum humana ratione natum hautquaquam agnoscat; reversum Mehmudum, ut vana referentem, in carcerem conjecisse. Ut is igitur adprobet quae de instituenda pace Mehmudo verbis mandaverat, per literas praecise, diserte et quamprimum se faciat certiorem. Turcica ferocia,Neve putent Germani, Musulmanorum Imperium ex uno et item altero adverso belli casu, quasi proeliorum discriminibus cladibusque confectum, de divina ope animum despondisse. Animique.Esse adhuc divini Mehmedis virtute pro ingentibus cogendis reparandisque exercitibus facultates promptas, paratas opes. Postremo Summum Numen, justis ac piis aequum, ambitiosis turbidisque grave, eum vereri ac metuere commonet exhortaturque.

Maurocordatus verbis ad benevolentiam lenioribus, et magis ad obsequium, ut par erat, compositis, in eandem Soleymanis sententiam scribebat.

Alexandri Maurocordati literae ad Caraphaeum.Primum Vezirium neque Mehmudo commeatum permis-