Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/247

E Wikisource
Haec pagina emendata est
217
liber secundus

Legatorum convocare Consilium; Rumores de pace belli maxime socialibus noxii.eoque pacto terere frustra tempus, rumores de pace excitare vanos, suspiciones Foederatis injicere, et proximae pacis spe intentam legionum virtutem arctamque disciplinam resolvere. Igitur si is ex vero pacem cupiat, Legatum iis mandatis instructum Viennam mittat, ut Foederati unanimi consensu agere cum eo possint: in hanc legem suam ei operam adpromittere; an autem uti velit, id in ejus esse potestate. Ablegatum autem ab eo custodia habitum demirari; neque enim aequum fecisse, qui ejus orationi fidem habere ipse noluerit, cujus verbis credere voluerat alios. At enim veri haut simile videri, Turcas Techelium scelestissimum hominum in fide habere, et foederis rupti animitus poenituisse; in cujus legibus una estTurcae fracti foederis rei., a neutro Imperiorum scelestos homines protegi foverive. Si plane intelligant, capiti suo Summi Numinis iram foedifragio adcersivisse, cur scelerato Techelii capite se non expiant? cur non pacis conditiones omnibus Foederatis aequas atque adeo justas adportent? cum in presentia res temporaque ita sint comparata, ut aliter pax coalescere omnino non possit? Pia arma quae?Et tamen pie bellum a Christianis geri; cum naturalis ratio dictet, armis injuria lacessitos armis tueri, et qui ultro inferunt bellum, ut ii et belli damna sibi inlata aequo animo patianturBelli ultro inlati poenae., et quae per injuriam ipsi aliis dedere, reponant. Fortunae quidem prosperae moderari pulchrum; sed enim Caesarem et Foederatos vanam et subdolam, non solidam et sinceram pacem abnuere. Igitur in eos protracti belli, Turcarum injusta bella et simulatae paces.et sanguinis porro effundendi divinas poenas recasuras, qui et bella injusta inferunt, et simulatas paces proponunt.

Eadem ferme verborum vi Maurocordato respondit, hoc diserte addito: nisi Turcae certa et aequa in antecessum Caesari Foederatisque proponant, nunquam Christianos cum iis de pace congressuros: idque adeo quod Foederati sperent, fidantque plus quam pace bello proficere. Quare aut Soleymanes in id conveniat, aut eo inutili literarum commercio parcat.

Primus Vezirius Caraphaei gestis Mehmedem Capizibassium creat;His acceptis literis, Mehmedes ad Soleymanem redit: qui ut Caraphaeo gratum faciat, quo eum sibi devinciat, Mehmedem Capizibassium creat, honoris genus apud Turcas minime contemnendum: eorum enim est formidolosiora Osmanicae Domus arcana scire, et ejusdem saeva mandata exequi: Mehmudum vinculis exsolvit, et pristino honori restituit;Mehmudum vinculis exsolvit, tanquam tunc demum certo nosset, eum sibi vera retulisse: et Caraphaei quoque honore et gratia, pristino honori suaeque gratiae restituit.