Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/249

E Wikisource
Haec pagina emendata est
219
liber secundus
voce Caraphaeus perspexit, Turcam bona fide agere. At Mehmedi sciscitanti, an, Techelio tradito, pax certo futura? respondit, pacem quid aliud esse; nunc agi de levidensi munere, quo is primo privatim donandus sit, quo certius postea belli Consilio probare possit, eos serio pacem petere, ne temere eorum postulata ad suos Patres adtulisse arguatur: modo tamen ita concipiant, ut et Caesari et Foederatis omnia, quae jus belli dictat, fecerini satis. Austriaci Imperii arcabum foedera custodire.Caesarem enim, qui in aeternis regni arcanis id habet, foedera religiose servare, nisi cum omnibus quanto æquius melius actum sit, in nullum pacis placitum unquam esse consensurum. Heic Mehmedes opposuit, belli jure Foederatos sibi, non se Foederatis teneri; quod ipsi foedus fregerint, qui cum Musulmanis agitantes pacem, bellum contra ipsos ultro sumpserunt. Caraphaeus Mehmedi adprobat, Polonum Venetumque justum gerere bellum.
Sacra communia unam Christiania civitatem contra Turcas constituunt.
Imperator Romanorum Christiani nominis Princeps.
Id Turcae dictum Caraphaeus eo argumento confutavit: Quod, cum communia sacra unam veluti civitatem, rempublicamque Christianis constituant; cuique Regi Summo liberoque populo Christiano jus sit, alium a communi Christianorum hoste sacrorum armis lacessitum auxilio juvare; idque adeo fas esse, cum Christiani nominis Principem Caesarem injusto bello petierint: tunc vero eos foedifragos vere accusarent, si arma Caesari foedifrago sociassent. Ibi Turca, ut solent qui ratione impares animi perturbationibus pugnant, commotior paullo, Turcica confidentia.Summum Numen inquietis adversum imprecatur, placidis propitium implorat: pro Mehmedanis sacris suos omnes desudaturos minatur: in Divina manu esse victorias; et quidquid in Æternae Providentiae sinu latet, brevi in lucem proditurum confidit. At Caraphaeus, sedati speciem obtinens, eum videre jubebat, ne quae Christianis impretatur, in suorum caput sint recasura: Summum Numen armorum fortuna bellorum justitiam asserit.jam enim Deum Opt. Max. belli justitiam ab eo stare, a quo stet fortuna, judicasse. Atque heic miserantis induens vultum, indolebat Turcarum vices, qui Summum Numen satis iratum haberent, quod foedere contra gentium fas temere violato, in caussa fuissent, Quae et quanta fracto foedere mala a Turcis data?
Quantas de eo poenas dederint?
Quae bona ex foederum fide Caesar assequutus?
ut innumera virorum funera, tantae vastitates, direptiones, incendia, et omnia quae bellum ferat, foeda tetraque sint admissa facinora. Qua nunc de caussa innumeris ac luctuosis cladibus acceptis, totiens fusi, fugati, caesi profligatique; tot castris, urbibus, munimentis exuti, meritas foedifragii poenas luant. Contra Caesarem, foederum servantissimum, omnibus bonis, faustis felicibusque auspiciis bellum prosequi; et Augustam Domum totâ ferme Hungariâ reciperatâ cluere; Christianos autem Reges foe-