Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/253

E Wikisource
Haec pagina emendata est
223
liber secundus

eo fluvio potiatur; postremo Caesaris exercitus ab utraque Tibisci Danubiique ripa facile et commode utrumque alteri, ubi necesse sit, opem ferre.

Caraphaeus suam sententiam tuetur.Sed Caraphaeus hos rescriptos metus expeditionis celeritate et militis aerisque compendio disjici omnes censebat, modo Caesar ipsi eam provinciam adornandam praemature decernat. Varandini armis capiundi facilitas.Namque arx vasto suburbio cincta, quod unius diei morâ, omni milite salvo caperetur, ita ut impressio in solam arcem facienda, quae et ipsa propugnaculis omnino nullis munita: frequentes incolae, suburbio capto, omnes in eam se se reciperent, ubi nullae substructiones, sed casae ligno contectae; itaque conferti inter ligna et asseres ignitarum vim pilarum nullo pacto perferre possent: et quamquam fossâ amne oppletâ circumdatur, tamen esse, qui artem callent, qua aqua diffugiat: quemadmodum a Turcis factum, quando ea urbe potiti sunt. Incoepti securitas.Caesaris arces et munimenta militis terga firmarent, ut numeroso exercitu non sit opus. In novo autem arcis Sanctjobi claustro commeatus adservarentur, quos Debrectiniensis uberrimi soli ager sat abunde ad manum subministraret; Transylvania quoquo pacto prompta equo alimenta praeberet. Parvus militum numerus.Sex equitum millia, quotam summae rei partem! et modestus tormentorum numerus ad rem expediendam sat esse: Provinciam de suo aere conficiendam promittit.et cum omnia desint, se in ea re conficienda omne suum patrimonium conlocaturum.

Themiswariensem expeditionem reprehendit.At si Themiswar adgressum eant, Transylvania haut sane volens suam opem contulerit; quae, cum Caesaris exercitus longe agant, nulla sane vi cogi potest. Tum vero omnia militi belloque necessaria eminus et difficulter petenda: Minora oppida facile capi, facile recipi.et ejusmodi minora oppida facile capi, facile recipi; ut ad ea contra hostem obtinenda, si forte adsit, justo exercitu opus sit. Iis quidem munimentis Transylvaniam infraenari, et veluti stativa Varadino circumduci, et commeatus ab Transylvania Bellogrado intercipi: sed absque iis, Tibiscus, qui Germanis jam patet, cum nullus ibi hostis arces habeat sitas, Bellogradensem provinciam secundaret. Sed et tunc Transylvaniam inter et Bellogradum commeatus intercluderentur, quando hostis eos parva manu protegeret; sin validâ tueatur, praesidiarius eorum oppidorum miles aut sane potest eam intercipere hosti utilitatem. Valachus infirmus Princeps.Valachus Themiswar pertingens tenuem summae rei opem contulerit: nam et Princeps non admodum potens, et vasta viris, exhausta aere provincia, ut plusquam sex millium virorum nequeat conscribere exercitum; eosque ipsos semermes,