Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/259

E Wikisource
Haec pagina emendata est
229
liber secundus

perduelles usurpatâ, eorum tamen animos non resedisse, sat id signi eos adhuc ab aliqua magna mente agitari: unde Mungactiensium pervicaciae firmam aliquam indubiamque salutis subesse fiduciam. Ob haec omnia semper egerat vestigabundus, ut quid de ea certi exploratique inveniret.

Techeliae literas intercipit.
Conjurationis ordo.
Tandem Techeliae literas intercepit, quibus cognovit, Eperiesinos cum Mungactiensibus in rempublicam conjurasse. Etenim anno belli tertio, Eperie Caesari deditâ, cum adhuo Cassovia in Techelii partibus staret, Eperiesinorum cum Cassoviensibus conspiratio perdurabat, ea spe, Techelium ad Turcarum Dominum profectum, ut imploratis ab eo auxiliis Eperiem reciperatum veniret. Postquam vero Techelius Varadini a Turcis comprehensus, et Cassovia a Germanis recepta est, Eperiesini spes suas ad Mungactienses converterant: nam id munimentum Techelianis partibus reliquum. Interea suos temperabant metus, quod Techelius ob Athname opprimi a Turcis non posset; et perculsum, solita qua praestabat virtute, erectum iri. Anno superiore quidam Mungactiensis Eperiem nunciatum venit, Techelium incolumem, et nova a Turcis dignitate auctum, nam Vezirii cultu decoratum; et validissimum ei Turcarum et Tartarorum auxilium in proximum annum decretum; iisque copiis eos vindicaturum esse in libertatem. Praeterea Magnum Turcarum Dominum splendidam Techeliae vestem dono misisse, ob Mungactium ab ea adversus Capraram fortiter constanterque servatum: ad quod nuncium Eperiesinorum animi erecti sunt. Mox ab Aula Techeliae homines, tanquam Sanctumjobum iter facerent, Varadinum ad Techelium mittuntur, inde Mungactium repetunt. Post haec, literis per sigla scriptis, ad Techelii adventum tumultus faciendi ratio coustituitur, in quo Germanum urbis praesidium internecent, eique urbem prodant.

Suspectos comprehendi imperat.
Eam Majestatis quaestionem Eperie habendam censet.
Illico suspectos comprehendi imperat; eodemque tempore ea de re Caesarem certiorem facit[1]; censetque, eam Majestatis quaestionem Eperie haberi oportere. Viennae enim inter ignotos difficile de reis capi conjecturam, difficilius comprehendi; at inter pruesentes ingenia, animos, consilia, studia, consuetudines, suffugia nosci, et pericula morae vitari.

Sententia a Senatu probatur.
Caesar religiosissimus legum.
Ea sententiâ in Senatu probatâ, Caesar Caraphaeum monet[2], ut juxta Hungaricas leges cognoscat; veniam alias
  1. Ex lib. Epist. Caraphaei ad Caesarem, ep. 46.
  2. Ex lib. Epist. Caesaris ad Caraphaeum, ep. 46.