Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/260

E Wikisource
Haec pagina emendata est
230
de rebus gestis a. caraphæi

lapsis a se datam religiose custodiat: quae diligenter dispiciat, an postquam iis indultum est denuo in Rempublicam peccarint. Conscii prius suam ipsorum turpitudinem per tormenta luant: atque adeo non modo recte, verum etiam rite legem Majestatis exerceat: unde omnes intelligant in tanti criminis cognitione, cujus poenae mortuos etiam infamiâPro criminum gravitate adferri argumenta oportere, et insontes suboles egestate persequuntur, nihil temere actum esse; itaque quam grave est nefas, tam gravibus argumentis religiosissime edoceatur.

Ita inquisitione severe diligenterque instituta, Caraphaeus tandem ejus conjurationis longe profundiora consiliaProfundiora conjurationis consilia gravioresque rationes., rationes longe graviores cognovit: de qua ita ad Caesarem scribit[1], se conspirationem longe lateque pervagatam detexisse, quae nisi ingentibus Caesaris victoriis infirmata, et nunc demum patefacta esset, omnia funditus perdidisset. Hinc enim illum Techelii tumorem; hinc majores privato vires, et admirabilem illam inter omnia intuta et infesta incolumitatem; hinc Caesaris clementiam totiens ingratam, et semper perduellium minaces vultus. Caraphaeus contra ejus instrumentum tantum quaesivit.
Hungari arcani continentes.
Obfirmatique propositi.
Maxime arcana inquisitione instituta,
Per dura, per aspera se dumtaxat contra judicii instrumentum quaesivisse; ut Caesar intelligat, contra reos ipsos quantum aerumnarum supersit: quod Hungari tam sint arcani continentes, pervicacesque propositi, quam qui maxime; et intenti in testes, qui mutirent, constantes metus. E quanquam a se conceptissimae judicii solemnitates adhibitae, et religiosissimae jurisjurandi formulae de continendo arcano conceptae; tamen non satis tuto de tanta re agere; quod non leves de ipsis judicii administris suspiciones, quanquam premantur, erumpant, eos satis vulgati criminis reos esse. Cognosse tandem eam non novam conjurationem, sed longe antiquam, aliis atque aliis temporibus Caesaris victoriis interruptam et clementiâ occlusam esse. Cognoscit conjurationem a Ferdinando ad haec usque tempora perdurasse.
Qui in eam convenerint suspicatur.
Jam inde a Ferdinando ejus Parente optimo ad haec tempora amputari usque, fruticarique; et hydram non fabulosam quotiens recisam, totiens nova et multo plura capita exeruisse. Parere, in eam convenisse multarum gentium homines, quorum alii aurum, alii consilium, alii auctoritatem, vires alii, alii earum rerum omnium commeatum commodarunt: omnesque eam constare ex occulto; Turcarum Dominum aperto bello protegere. Conspiratio mira et formidosa.Et praeter haec magna foris fomenta, maximum domi esse, impunitatem. Itaque de ea tot tantasque res, tam multiplices, varias, ancipites, inopinas rescis-
  1. Ex lib. Epist. Caraphaei ad Caesarem, ep. 47, 48, 49, 50.