Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/263

E Wikisource
Haec pagina emendata est
233
liber secundus

Comitia decreverit, in quibus Josephus filius Austrius Hungariae Rex crearetur; et in eo Conventu universis id crimen largiter esse indulturum.

Hungarorum in Caraphaeum questus.
Qui in summa invidia versatur.
Acerbissimum Caraphaeus inde dolorem cepit, rescisse, Hungaros ubique Caraphaei tyrannidem, Regni excidium declamare; seque tam gravi invidia purgari impeditum: postulasse ut comprehenderentur, per quos justa judicii acta omnibus palam fierent, neque tamen quenquam adhuc sensisse vincula: flagitasse ut sibi Kinskius aut Strattmannius adsideret; at eorum neutrum, neque alium gravem fidumque Jurisconsultum missum. Ipsum interea ob eam cognitionem magnas sibi inimicitias comparasse, et inter exteros turpibus injustitiae saevitiaeque notis inustum, gravem omnibus invisumque futurum.

Ob haec omnia Kinskio scribit[1], ex ipsa conjurationum conditione, qua non creduntur nisi facinore perpetrato, se acerrima injustitiae et crudelitatis invidia deflagrare. Deliberat stipendiis Caesaris finem facere.Sed ingenui non esse, quanquam inter infestos tutum, versari tamen inter infensos importunum. Quapropter misera deliberatione nunc agitari; an, ubi primum miles in hyberna reducatur, stipendiis Caesaris finem faciat, et privata se vita involvat. In eo enim haerere, quod cum voluptati non sit tot opima stipendia, tot honores summos, tot amplissima armorum imperia, per singularem Caesaris beneficentiam sibi conlata, padigione, et Caesar clementiâ maxime celebretur; si id fecerit, vehementem contra se suspicionem creaverit, admisisse nefas, ex quo ab summa clementissimi Principis gratia merito revocatum omnes dicant.

Kinskius ad haec[2]: Caesarem eum imprimis sibi utilem charumque animo habere; praecipuamque ipsi curam ejus esse incolumitatem: Benigna consilia apud Caesarem potiora.sed benigna consilia apud clementissimum ingenio Principem esse potiora. Ne inique ferat, ipsius severitatem a Rege temperatam, unde contra eum gravior alicujus offensio extiterit. Grave solaminis apud Aulicos argumentum.
Utilissimum vitae agendae praeceptum.
Saepe ipsas regnorum moles ferre, ut multo graviora pertulerint qui et dignitate et gratia apud Reges plurimum possunt. Neve in praeceps consilium ruat: nam multa saepe, quae praenimiâ industriâ in ipso cursu deficerent, ultro et ex sese, quo rerum natura ducit, pervenire.

Caraphaeus summus belli Legatus,Brevi post Caesar eum beneficiis dignitatis refertissimis
  1. Ex lib. Epist, Caraphaei ad Kinskium, ep. 86.
  2. Ibidem.