Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/264

E Wikisource
Haec pagina emendata est
234
de rebus gestis a. caraphæi

ornat: nam summum belli Legatum[1] creat; jubetque ut copias Wallisio duci tradat (nam exercitus recensio imminebat); Et supremus armorum in Hungaria Moderator.ipse Eperie permaneat cum summo imperio in omnia Hungariae superioris munimenta, arces, praesidia.

Is gratias Caesari de conlatis honoribus curatissimas habet, Caraphaeus famae sedulus.
Virulenta in eundem Hungarorum dicta.
sed aegrefert acie campoque prohiberi: non defuturos enim, ajebat, qui ipsum rideant, Hybernorum imperatorem, Judicem paludatum, bonum dumtaxat acriter tributa conradere, judicia crudeliter exercere: tamen has sui detractiones nominis Caesari reipublicaeque remittere.

Caesaris de Caraphaeo judicium plenissimum dignitatis.Ad haec rescribit Caesar[2], se intelligere durum edictum ei, ut Eperie permaneat, quem virtus ad militaria facinora stimulat ac pungit: seque eum in campis, quam in umbra versari maluisse; cum admodum paucos noverit, qui scientia militari perinde praestent. Sed cum gravissimas superioris Hungariae res alii utilius committere nequeat; sciat, se eam urbanam operam cujusvis magnae rei per eum Bello praeclare gestae loco esse habiturum. Honestatis civilis arbitrium est apud Principem.Honestatis civilis arbitrium uni Principi datum esse, seque profiteri eum de republica quam optime meritum. Quare istis detractoribus is suorum laborum fructum opponat; et de republica demereri porro pergat. Caesar Caraphaeum in fide potenter habet.Se enim ei semper affore, suaque potenti manu contra quosvis in omne posterum tempus protecturum.


caput vii.

A Mehmede Aga iterum de pace tentatur, quem sapienti ac magnanimo sermone depulsat.


Vixdum a Caesare Caraphaeus bis plenissimis dignitatis officiis exornatus denuo a Mehmede aditur; qui Varadino Eperiem venit, captivorum permutationem itineri obtendens, re vero Caraphaeum de pace tentaturus. Nam reliquo sermone confecto, quem ub observantiae cultusque significationem pertinere arbitrabatur, se re ipsa venisse dixit[3], ut ab eo Christianorum Imperatoris desideria perconctaretur. Caraphaei conjectura de pacis conditionibus forte per Foederatos dandis.Se ea ignorare Caraphaeus respondit; sed hostibus per se id scire licere, modo foedus ab iis impie fractum, innumeras immeritorum caedes, captivitates, direptiones, va-
  1. Vernacula lingua nunc appellant Maresciallo di Campo.
  2. Ex lib. Epist. Caesaris ad Caraphaeum, ep. 56.
  3. Hic sermo habitus Eperie xvi kal. aprilis anno mdclxxxv.