Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/266

E Wikisource
Haec pagina emendata est
236
de rebus gestis a. caraphæi
riam, Serviam, Dalmatiam aliasque provincias numerare, quae nunc ipsis jure optimo cederent: itaque pax fieret, qua non modo multum, sed quamplurimum eorum dominatui adjiceretur. Ei fortasse ea Caesarem petiturum, quod pacem cum iis aeternam cupiat; tanium abesse quod nullam velit. Qua ratione paces aeternum duraturae concipiantur.
Perpetuae inter haec duo Imperia bellorum caussae.
Firmam enim et in omne aevum victuram pacem haberi sane non posse, nisi natura certi et in longissimam posteritatem fines constituri dirigantur. Etenim si ii suos annales relegerint, facile animadvertant, bella omnia, quae inter duo Imperia hactenus gesta sunt, aut a limitum turbis, aut ab Hungariae Transylvaniaeque perduellionibus initia sumpsisse. Qui Hungarici Turcicique Regni limes aeternus.Quapropter nisi omni terrarum plaga, quae cis Danubium, cis ultraque Dravum ad Savum fluvium usque Bellogradum continet, ultra vero Danubium omni eo tractu qui cis ultraque Danubium ac Tibiscum usque ad Themim amnem interjacet, omnino cesserint, semper infirmas paces, nec diu duraturas fore. Et eos etiam atque eliam cogitare monetHungaria Turcis inutilis., omnem eum terrarum Orbem ab ipsis tandiu dominatum nihil aut parum eorum summae rei contulisse, immo obfuisse semper, ingentique fuisse detrimento; usque adeo donec nunc temporis contra eos Summi Numinis iram conciverit, eorumque Imperium in ea, in quibus nunc est, gravissima mala conjecerit. Vel praeterito bello, quanquam ii Neosolium et Varadinum cepissent, ac intoleranda Transylvano imposuissent tributa; tamen bis caesi profligatique nondum belli damna sumptusque reparasse. Mehmedis magna tacendi loquendique solertia.Totum hunc Caraphaei sermonem Mehmedes silentio tramisit; forte an ne quid de Regni Hungarici finibus, aut de bellorum caussis cum Caraphaeo disceptare adigeretur: in qua disceptatione aliquid imprudenti excideret, quod Turcici Imperi laederet majestatem. Id modo excepit, se Varadinum a Transylvano cepisse, non Caesare; et tamen ipsis oppida Zattmar, Kalavia et Essechum excidere. Quem Caraphaeus correxit: cum enim Transylvania Hungarico Regno adcedat, eo munimento Caesarem, non Transylvanum exutum esse. Heic ne de eorum, quae bello parta erant, jure Mehmedes disputaret, eo avertit Ut apud Turcas superstitio regno subservit?
Iniquissima civilis ratio Turcarum.
Callida a Mehmede proposita quaestio.
Leges, et multo magis religionem sibi vetare nedum universis provinciis, sed vel uno oppido cedere ultro: tum quia patrio jure cautum ut omnia parta a Musulmanorum Domino parente ad filium lege redeant; nec quaerendum qua ratione sint parta; tum ne templa a Christianis profanentur, qui suis victis sacris inludant. Et doceri a Caraphaeo se cupere simulavit, quo jure eae provinciae, quas numerave-