Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/267

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas
237
liber secundus
rat, Hungariae Regno adcedant, eoque nomine restitui oporteat? quibus ex caussis et quo tempore Hungarici Reges earum potiti sint? et qui minus Musulmanorum quam Germanorum Imperatoris jure contineantur? Atque adeo ab ipso Ænea Caprara sumant exemplum, cui cum ejus temporis Primus Vezirius dixisset, si Jaurino cederent, se pacem facturum, illud respondit: Magnanimum Æneae Caprarae dictum.
Turcica ferocia.
arces et munimenta ad vim obtinendam extructa, vi quoque dedi oportere. Itaque se potius bellum, quanquam ab eo ipsis immineat exitium, protracturos et perlaturos extrema, quam in pacta, suis legibus turpia, suis caeremoniis impia convenire. Turca Christianos moderationem monet.
De jure belli altior dissertatio a Caraphaeo instituta.
Ad extremum monet Christianos, ut cum omnium rerum, maxime bellicarum vicissitudinem esse meminerint. Heic Caraphaeus altius aliquanto bellorum repetens jura, inquit: Nunc non inter unius reipublicae cives agitur, quos patriae leges, patrii mores tenent, sed inter duo summa Orbis terrarum Imperia, Fas belli.quae unum fas cunctis gentibus aeque positum adgnoscunt. Eo jure non solum bellorum ordines, sed initia quoque et caussae aestimantur. Ingens ejus vis.Eaque humana ratio tam alte est animis hominum insita, ut liberi populi Regesque, quanquam in summa fortuna id aequius quod validius putent; tamen caussas quaerere, et sedulo edictis suis pronunciare, ut justa inferre arma apud multitudinem et vulgus videantur. Quapropter non est, ut quas leges civilis aequitas[1] ipsis unis inrogavit, tanquam eas humano generi necessitas utilitasque suasisset, omnes obligent nationes. Apud Ethnicos omnia bella de religione erant.
Apud humanum genus, originis vicio corrumptum, antiquissima lex violentiae.
Societas humana fondata jus belli introductum.
Justae bellorum caussae.
Bella a Turcis omnia per iniuria inlata.
Et olim falsi Deorum cultores, profana cum sacris conglutinantes, in omnibus bellis pro aris focisque pugnabant, ne cum republica Dii quoque triumpharentur; sed nunquam rapinis suis ii divini juris tribuebant auctoritatem. Nam antiquissima omnium illa violentiae lex, ut qui vim facere posset, faceret; qui non posset, potentiorem aequo animo pateretur; in exlex adhuc humanum genus, nullisque civilibus imbutum moribus exercita est: sed ubi urbes conditae, et civitates legibus constitutae, omnes nationes, ratione ipsa humana dictante, justas bellorum caussas enumerarunt, cives injuria publice adfectos, vexatos fines, violentas invasiones, et justos earum metus. Ob nullam quidem earum caussarum ab iis arma unquam mota memorantur: qui per injustam vim, ex regni proferendi cupidine natam, fere
  1. Ita visum latine reddere, quod Itali eleganter dicunt Ragion di Stato.