Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/269

E Wikisource
Haec pagina emendata est
239
liber secundus

cum omni ea ditione ad Maroschum usque, et praeterea Transylvaniam, Valachiam Moldaviamque Caesari, Foederatis autem quantum belli ratio et caussa postulat, tantum restituant; nunquam Turcas a Christianis pacem relaturos. Fortis Mehmedis oratio.Aga, se uti fortes decet, inter urbium excidia et caesorum strages occumbere malle, quam in eas turpissimas pacis leges convenire minatur. Tunc Caraphaeus sermonem segregaturus inquit: Jam video cernoque vos dolo pacem petiisse, ut sociale bellum astute distraheretis; certo sciatis tamen, nisi Caesari ac Foederatis omnino sit satisfactum, eos nunquam esse arma deposituros.


caput viii.

Opportunitatem dat, ut Christianus exercitus secundo adversus Turcas proelio ad Mohatium utatur.


Sed quanquam Mehmedes Soleymani renunciasset, se ex sermone, quem cum Caraphaeo privatim habuit, intellexisse, Caesarem nulla ratione ab Foederatis distractum iri; tamen sperans rem crudam adhuc tempore mitigari posse, Techelium muneri Caraphaeo adservabat. Aliquot Pasarum Hungariae consilium de Turcico bello in annum mdclxxxvii administrando.Sed et Turca dividendi foederis frustra fuit, et en res opportunitatem commodavit ut ejus exercitus eo anno funderetur universus. Nam in oppido Giula Allys ei Praefectus, et Abjain Mehmedes, et Giurgi Mehmedes, ille Jeni, hic Peter-Varadini Rectores, una cum Techelio de ratione belli eo anno administrandi consilium habuerunt: in quo Emericus dixit, Techelii sententia.se nosse, Germanos Essechiensem provinciam eo anno adgressuros, et inde, Savo trajecto, Bellogradum armis petere decrevisse. Quapropter censebat ad Primum Vezirium scribi oportere, atque ab eo petendum ut duodecim Tartarorum millia suo ductui permitteret: quod iis ipse copiis, cum Christiani Dravum trajecissent, trans Danubium vectus omnem eum terrarum tractum infestus Posonium usque percurreret; cum Hungaris autem, quos jam ad quinque millia paratos exponebat, et brevi alia quinque conscripturum sperabat, utranque Danubii ripam considens, Caesareum exercitum omni commeatu prohiberet, et in anceps malum conjiceret; hinc famem, hinc potenti cum exercitu Soleymanem. Probata Pasis.Probatum Pasis consilium, Vezirioque scriptum: a quo Peter-Varadinum Techelius ire jussus, ut reciperet copias: sed ubi advenit, mutatum reperit; quod inter iti-