Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/28

E Wikisource
Haec pagina emendata est
xxii
prooemium

rei administrandae colebant; ac tandem perspiciet Vico, suis licet abstractionibus detineri soleat, non defuisse illum, ut aiunt, sapientialem characterem, quem Melchior Gioja meditantibus Italiae viris communem esse affirmat. Insuper libri de Antonio Caraphaeo conscripti aliquid innuunt circa ideas quas auctor posterius evolvit in Jure Universali; ac propterea huic operi intelligendo viam quodammodo sternere possunt. Sin minus praestat ut qui singula Vici scripta dignoscere cupiunt atque uti iis omnibus subsidiis ac luminibus quae nostri auctoris opera sibi mutuo praebent, inspicere aggrediantur ejus mentis conceptus cum peculiaribus historiae circumstantiis junctos ac veluti adsutos, ut hinc facilius percipiant quaenam factorum species subintelligenda sit ideis Scientiae Novae in latissimum genus deductis. Alium quoque usum fortasse praestiterit opus quod in rebus a Caraphaeo gestis versatur; ut nempe et ii qui abstractionibus abhorrentes pro inanibus quibusdam meditationibus habent doctrinas a quibus vitae civilis ratio proxima adjumenta non exigit; et qui minime nescientes dissidium quo res politica et jus invicem scinduntur, renuunt tradere sese jurisperiti doctrinis in generalibus historiae legibus decernendis; et qui a studio in Vici operibus defigendo amoveri possent eo quod ipsius doctrinae cum nonnullis phantasticorum placitis conveniunt; et qui postremo inter penitissimas Scientiae Novae abstractiones atque involutas et caecas factorum ambages Civilem Vici Hominem atque politicen mente concipere nescirent; hi, inquam, omnes in peculiari Caraphaei historia aliquatenus sentient atque percipient Vicum in re historica metaphysicum minus incongruum se praebere; ab excelsa tamquam specula, unde Vicus scientiam prospicit, politicen et jurisprudentiam simul commisceri; ac denique Vicum, quem