Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/281

E Wikisource
Haec pagina emendata est
251
liber secundus

ut eum ordinis militaris legibus dignum eximi judicarint; et quanquam secundo familiae loco natus, in eum tamen cooptaretur.


caput xii.

Agriam in deditionem accipit.


Ad id virtutis praemium brevi post aliud ingens meritum adstruit, Agriâ tandem ad deditionem coactâ. Urbis descriptio.Ea urbs, ut ceterae Hungaricae, ali atque aliis vocabulis indigitata, Erla Hungaris Turcisque; Germanis Eger, Latinis Agria fortasse ab agrorum fertilitate sic dicta: quibus promiscuis nominibus tenuis quoque amnis appellatur, qui e superiori nec longinquo fonte demanans eam urbem perfluit, ut influat in Tibiscum. Olim pro antiqua muniendarum urbium ratione validissimis operibus firmata, ut ingentium exercituum obsidia frustrata sit. At intestinis turbis anno mdcxcvi in Turcorum manus tradita est. Nunc prae Turcica muniendarum urbium sive negligentia sive igoorantia, murus nullis propugnaculis protectus, nullo aggere solidatus, vetustate fatiscens. Unde Erla adpellata.Arx vero urbi imposita Er appellata, unde oppido nomen, sub monte extructa situ in subjectos praevalida. Urbi praeerat Rustenes PasaRustenis Pasae laus., sciens belli dux expertusque: ad tria Janicsarorum millia, Spahii quingenti praesidere. Caraphaeus tres fere annos hybernis urbem obsiderat.Eam Caraphaeus tres annos aut non multo secus hybernis obsederat: sed, educto in acies Germano milite, fame ferox praesidium per eruptiones in maturam messem factas circumjectos late agros depraedabantur, Per aestates praesidium circumjectis infestum.
Segedino deditâ, urbs interclusa Turcis.
aut ad tributa cogebant omnes e vicinia Comitatus. Postea Caraphaeus, Segedino deditâ, eam urbem Turcis prorsus occlusit: et sub hujus anni initium eam incendiaria oppugnatione capiendam censuerat; sed sententia aemulorum studiis victa est. Quatuor ab partibus eam stativis cinxit.Tandem ineunte vere quadripertito eam stativis cinxerat: quam ad rem Bavarus, antequam e superiori Hungaria suas educeret copias, quas cum reliquo Lotharingii exercitu ad Essechiensem provinciam conjungeret, Sua legione.
Et C. Koharyi auxiliis.
Joh. Baptista Auria obsidioni praepositus.
Ut Caraphaeus utiles obsidioni Hungaros facit.
Caraphaei legionem et bis mille Hungaros, sub C. Koharyio Antemontani limitis duce, manere, et Joh. Baptistam Auriam Caraphaeae legionis Legatum, obsidio praeesse imperaverat. At quia Hungari milites gentis more motoriis quam statariis pugnis meliores, quadratum munimentum e regione obsessae urbis Caraphaeus Auriae extruendum mandavit, quo et Hungaros contineret, et Agriensium eruptio-