Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/289

E Wikisource
Haec pagina emendata est
259
liber tertius

rissui fortunâ uti velle. Eam vero unam una arce, omni auxilii spe derelictam, tot tantisque felicibus Caesaris armati progressibus obstare, et bellum perferre obfirmatam? quibus viribus fretam? viri scilicet, cujus formidandi exercitus per exploratores referuntur vix deni sub squalentibus signis, pallentes ora, tabidi, semermes ac nudi. Sin dolis caecisque machinationibus speret; jam a se ex ejusdem literis interceptis Eperiesinorum conjurationem omnem retectam, ejus profundissimas caussas erutas, vastissima oppressa consilia. An in Athname confidat, cujus antiqua sanctimonia, quam dicunt, apud Musulmanos jam hoc seculo profanata, omnibusque ludibrio est? Seque adeo ex Turca pacis legato rescisse, talis tantaeque foeminae virum nulla dignitate inter Turcas uti vile mancipium versari; nec quidquam nedum Principis, sed honesti hominis praeseferre; in summo omnibus esse odio, et tanquam omnium malorum caput detestari; ut defunctus Vezirius saepe ceu Imperii Turcici adflictorem sit execratus, et ab ore suo in omne posterum tempus prohibuerit. Se audire in Techelii viri verba jurasse; sed non intelligere, quo animo per ejusmodi juramentum, an potius perjurium, Regi suo obsequium detrectare, et amplissima Zriniorum Ragoctiorumque stemmata duo tetris perfidiae maculis ambo inficere ac deturpare potuerit? Quapropter ingenui viri officio functum, et pro Christiana mansuetudine se eam exhortari ut suis consiliis auscultet, durae necessitati praevertat, pervicaciam exuat, Caesaris clementiae suas adflictas fortunas committat; neve puerorum, ex inclyta Ragoctia domo principum, novercam potius quam matrem agat.

Ragoctia rem in deliberationem satis superque dubiam vocat.His Caraphaei perlectis literis, reque ex iis in deliberationem revocata, diu Ragoctia ancipiti cura distracta; hinc conjugali in Techelium studio, hinc materna in Ragoctios pueros charitate; gravi utrinque dolore et virum et subolem Regni Hungarici spe excidisse, qui Zriniam stirpem carnificis securi incisam ulciscerentur. Ad haec subibat pudor, quod molestissimum infestissimumque obsidium ab Æenea Caprara pertulisset, et sexum praetergressa inter ingruentes ignes non degenerem Zrinia domo animum praestitisset, muniis fortissimae Ducis functa; nunc vere foemina a Caraphaeo sedendo caperetur. Metuebat, si constantiam viro exhiberet, perdere natos, È immeritas maternae pervicaciae luerent poenas; sin flecteretur, perdere virum; quem, firmissimo munimento exutum, Turcae gravem jamdiu, nunc demum omnino inutilem sibi factum de medio