Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/29

E Wikisource
Haec pagina emendata est
xxiii
editoris

admodum ipse in metaphysica per Platonis ideas, per numeros Pythagorae atque Zenonis puncta Condillacum et Davidem Hume praesumsit, ita in rebus ad legem atque politicen pertinentibus Hobbesium et Nicolaum Machiavellum minime neglexisse, etiamsi ejus jus universale praeseferat solemne Italicae Scholae symbolum, nempe: Deus cujuscumque rei Initium, Medium et Finis.

Paucas ejusmodi animadversiones huic primo operum latinorum volumini praemittenda censuimus; quod vero pertinet ad quaestiones non exigui numeri solvendas, quae in prima philosophicorum Vici operum serie versantur; quod respicit auctoris criticen, ac necessarias comparationes inter ejus doctrinas ac majoris momenti systemata nobis ab historia philosophiae exhibita; istud omne cum aliis in libros ad Caraphaeum spectantes animadversionibus fusius a nobis in generali Introductione expositum fuisse arbitramur.

Superest ut eas editiones indicemus, quas in hoc volumine conflando secuti sumus. Jam vero quoad libros de Rebus gestis Antonii Caraphaei, adhaesimus (nec aliter fieri potuit) editioni quae unica prodiit, eidem scilicet quam auctor typis commisit Felicis Muscae, Neapoli an. 1716, sumptibus Hadriani Caraphaei. Quod vero respicit cetera opuscula, ex quibus prima voluminis pars coalescit, simul conferri oportuit editiones huic nostrae superiores, cum omnes pluribus mendis scateant, et nimis inscienter distributae fuerint, ut hinc nulli singillatim spectatae fidere liceret. Attamen pro munere nostro meminimus editionem opusculi de Antiquissima Italorum Sapientia, quam clarissimus Petrus Simon Ballanche, cui tam acrior Vici nostri cognitio est, exemplaribus inseruit sui Orphaei, quae