Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/297

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fuit in emendando quaedam difficultas
267
liber tertius

xonicâ linguâ utitur, quae ad communem Germanicam Coloniensium adcedit, et in Transylvaniae montes Alpium quoque transtulit nomen. Gentis robur.Ii gentis robur; nam agriculturae et bello aeque pares; antiquissima lege singulari arcium urbiumque claves adservant; Urbium aciumque custodes.
Eorum urbes regius fundus.
Ciculi,
Duri asperique.
ex tribus regni partibus ii numerant duas: eorumque urbes regius fundus censentur; et tamen ab Hungaris (an communi in Germanos odio?) uti vilia mancipia miseris modis habentur. Ciculi in Daciae angulo Moldaviae contermino sedes habent: durum prae ceteris asperumque genus; et perinde egentissimi, quanquam rusticam et pecuariam exercent, Omnes pastores agricolaeque;
Et tamen nobiles:
Hungari bello praestant;
Sed mobili ingenio.
tamen aequo nobilitatis jure aestimantur, an quod se a Scythis ortos Hunnorum antiquissimos jactent? Hungari, Saxonibus Ciculisque late interfusi, ceteris ut bello praestant, ita ingenii mobilitate notantur. Ex iis quamplurimi privatae fortunae nobiles, quibus regni Proceres superbe dominantur. Ut in summa tres nationes confunduntur.Tres autem eae nationes in publicis rebus agendis aequa dignitate secernuntur in partes tres, tamen confunduntur in summa.

Transylvania diu Regni Hungarici pars per Waywodas recta.
Quando in proprium abiit Principatum.
Complura secula Regni Hungarici pars per Praesides, vulgo Waywodas, a Regibus impositos regebatur. Tandem Johannes Zapolya, post funestum Ludovici Regis casum, sub Ferdinando I Caes. et Hungariae Rege, qua Procerum factione, qua Turcarum vi Transylvaniae Princeps anno mdxxvi consalutatus. Olim bellicosi ejus Principes.Cumque id Regnum ad centum ferme virorum millia bello legeret, bellicosos Principes habuit, qui cum Germanis, Turcis, Tartaris Polonisque acerrima et diuturna bella gesserunt. Intestinis externisque bellis debilitata.
Commoda Turcis ad proferendum Imperium.
Sed intestinis externisque bellis graviter debilitata provincia, pro libertatis nomine Turcis indigne serviens, iis commodavit ut in Hungaria ampliter fines proferrent. Et inde primi omnium motuum Hungaricorum conatus, eodemque rebellium profugorum asylum. Quo rei Transylvanicae statu, constans fuerat prudentium judicium: Prudentum de Transylvania judicium.Dum Transylvania tributo redimeret Turcarum fidem, Christianis in Hungaria adversus communem sui nominis hostem neque bella administratu facilia, neque tutas victorias, neque utilia bello parta futura.

Transylvanica Lotharingii Ducis expeditio.
Ejusdem Imperatorius astus.
His de caussis Lotharingius statim ac Soleymanem ad Mohatium fudit, in Transylvaniam cum xxx Germanorum millibus castra movit; et ne Turca id occuparet incoeptum, agmen Themiswar versus facere simulavit; et consilium profuit: nam Soleymanes ei metuens urbi, justum exercitum misit, qui ejus praesidio consedit. Dux Christianus sperabat iter per Danubii ripam prosequi, et per one-