Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/311

E Wikisource
Haec pagina emendata est
281
liber tertius
chiam Moldaviamque facillimis et nullo prorsus consilio prohibendis Tartarorum inruptionibus patet. Imprimis autem versus tres, quae dicuntur, Ciculorum sedes, ubi Boza vocatur, tam latus aditus hiat, ut justus exercitus etiam cum impedimentis commode penetrare provinciam possit. Tartariae Kimnea vicina.
Tartaricae artes belligerandi difficile caveri, difficilius vindicari.
Tartaria autem Krimnea tam prope sedet, quae sex summum dies Tartarico belli more suas in Transylvaniam catervas immittat. Praeterquamquod Tartaris campales munire vias ad agmina facienda haut sane opus: quaeque enim invia avia sunt pervia pernicissimo hosti. Neque praesidia, neque exercitus, maxime gravis armaturae, eos arcere valent, qui palantes ac turbati neque acierum ordines norunt, neque obsidionum moras patiuntur: solum gnari late circumferre terrores, excurrere, diripere, incendere, devastare, et longo circumductu arces eminus, et hostium castra fallere. Domesticum exemplum et recens.Transylvania in praeteriti praesentisque confinio seculi, dum eam Germani milites fortissimi tuerentur, id satis misere experta est: nam a desperatis quibusdam popularibus Tartari in auxilium vocati, caedes stragesque usquequaque et provinciae et Germanorum pari damno ediderunt. Cur Germanus Tranylvanusque uterque ab altero diffidens.Hinc Germanus Transylvanusque uterque ab altero diffidunt: miles horum memor se popularium fidei non audet committere; provinciales metuunt ne Germana praesidia se munimentis contineant, et e turrium pinnis ignis longe lateque grassantis spectaculo delectentur. Qua ratione Transylvania a Tartaris tuta?Quare nunquam Transylania pacata egerit, nisi Tariaris Valachiae Moldaviaeque conterminis prorsus deletis, aut Turcarum sub tributi onere socia et amica sit. Hoc regnum moderatur Michaël Apaffius insigni socordia PrincepsApaffi socordia, privati hominis mancipium, cui insignia regni gestat. Ejus auribus falsos rumores, insimulationes vanas, ambitiosas delationes excipit et cognoscitTechelii gravia potentia.
Tetrae Oligarchiae imago in Transylvania spectata.
: unde tetris conjurationibus vexatus; togato bello complures annos exercitus; et multo magis anxius curis, quam senio et corpore aegro confectus. Hinc Procerum caedes, carceres, exilia, proscriptiones; eversae leges, plebs exhausta, oppressa nobilitas, et, egente aerario, venalia omnia; paces inutiles, bella caussis simillima; legationes vel infidae, vel socordes; et crudelitati avaritiaeque Reipublicae nomine imposito, cuncta paucorum potentiae servire. Reipublicae olim forma ex tribus apte commixta.
Hodie Reipublicae monstrum, vel laniena.
Reipublicae forma olim ex tribus commode mixta: penes Principem summa rei cura; apud Senatum deliberatio et auctoritas; universi populi in comitiis curiatis per status convocati summum imperium et majestas. Ea hodie vel monstrose confusa, vel misere distracta. Nam po-