Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/314

E Wikisource
Haec pagina emendata est
284
de rebus gestis a. caraphæi

sentibus tamen legibusPraesentibus legibus, usu olim temperandis.
Mittendum Prasidem:
Non externum.
, quae opportuniori tempore rerum usui adcommodentur, in provinciae formam redigendam: revocandum antiguum morem: Praesidem mittendum, qui tribus nationibus moderetur: exterum inutilem; populares enim liberos adhuc sibi videri, cum secures et fasces videant gentilis sui ostentare majestatem; et satis contumeliose haberi reputaturos, si nascentis Reipublicae regimen extero permittatur. Ob domesticum et grave exemplum;Rodulphum Imp. Georgium Bastam Transylvaniae praeposuisse: natione indignante, inlico Stephanum Botschajum exortum, qui perduellione facta, rebusque motis, consilium disturbavit. Nam ubi subjecti feroces, et in proximo aemulus aut hostis imminet populo, qui nec totam libertatem nec totam servitutem pati potest; dandum aliquid, quo nec libera sit, nec servire videatur. Sed popularem praeficiendum.
Telechium ad id factum videri.
Ejus egregiae laudes.
Igitur populari summae rei procurationem permittendam. At id factum videri Michaëlem Telechium, cordatum gravemque virum, legum morisque patrii prudentissimum, ingenti animo et longa magnarum rerum experientia catum senem, plurima habentem in familia matrimonii pignora, charissimos Reipublicae obsides; qua spectata hactenus in Turcas fide, eadem et multo graviori sperandum in Caesarem; cujus summa auctoritas apud suos ac exteros, et senilis dignitas ac spectabilitas oris vicem Principis atque adeo praestantiam praeseferat; ut prorsus in Vicario ipse omnino adesse ac regere videatur. Qua arte Respublica ex libera in Regnum transformanda.Non praecipiti abruptoque gradu cuncta simul, sed omnia sensim a perniciosa libertate ad regni modestiam transformanda; adulta enim vicia tempore et mora sanari: lenibus utendum remediis; novis rebus vetusta facies relinquatur; et sub iisdem adpellationibus vim aliam supponere: jura sarta tecta servanda; legum beneficia, et potissimum de religione inrogata, protegenda. Ita faciliores ad obsequium venturos, et de barbaricis victoriis partam sibi pacatam libertatem laetos fore. Statum autem res ipsas stando probaturas.

Caraphaeus cum Transilvanis servat Lotharingici foederis fidem.Caraphaeus utriusque sententiae auctores egregiae pietatis in patriam, et eximii in Caesarem studii privatim quemque laudavit: sed iis memorat, Caesarem hac potissimum gloria delectari, qua foederum observantissimus habeatur: et per Lotharingiae Ducem cum Transylvanis in castris ad Palaslavam pepegisse; patri filioque Apaffiis principalem auctoritatem, populo Transylvano libertatem servandam. Turcarum protectio fons omnium Transilvaniae malorum.
Misera provinciae facies.
At enim omnia ejus Reipublicae mala a Turcarum prolectione provenire; apud quos, grassante avaritia, omne nefas pecuniâ redimitur: hinc jus sceleri dictum,