Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/320

E Wikisource
Haec pagina emendata est
290
de rebus gestis a. caraphæi

ferociter aspernantur. Igitur die postero murum tormentis ferit aperitque, ita ut hiatu viginti militum ordinem transversum exciperet; at arduus tamen erat enisus. Imperatorius astus.Hinc scalas muro in diversa urbis parte admoveri jubet, tanquam illac oppidum adgressurus, ut eo hostes divertat: adcurrunt. Interea per haintem murum ferme iucruentus enititur in urbem Germanus miles. Arcis descriptio.Coguntur hostes in arcem, quae satis munita in angulo urbis eminet, duplici claustro et undante fossâ circumdata. Incendium Lippae excitatum.At enim dum Caraphaeus ignitas pilas in apertum dejicit murum, ut inde hostem ignium terrore disturbet, proxima aedificia contrahunt fammas. Altrinsecus Turcae, dum se in arcem recipiunt, alia succendunt, ut corrumpant hostibus praedam. Ita perpetuam noctem conflatum incendium restingui non potuit. Die ab instituta oppugnatione quarto, aedificiis arci proximis potitus, disponit tormenta, Guidus Starembergius oppugnandae arci praepositus.
Viri laus.
et oppugnationem Guido Starembergio demandat; in qua insigne bellicae virtutis specimen dedit. Sub media nocte injicere ignitas pilas in arcem instituit: et tantum hominum pecudumque eo coactum, ut neque ignium vim vitare, neque propugnare arcem possent. Hinc ingens animantium strages edita: qua per lucem perculsi arcem deduntArcis deditio., ea accepta lege, ut foeminae puerique liberi dimitterentur; reliqi, in quibus bismille fortium militum, omnes inconsultae ferociae captivitate puniti.

Urbem communit et praesidio firmat.
Alia captae urbis commoda.
Sic Lippa capta, quae munimentis restituta, firmata et praesidio liberam Marusii navigationem Germanis praebens, Transylvaniae opes bello utiles facit; Varadinum, Giulam, Jenum hostibus intercludit: Sic Caraphaeus annum belli sextum auspicatur.et per eam victoriam belli sexto anno per campos aciesque gerendi fausta feliciaque auspicia capiuntur. Caraphaei de Guido Starembergio judicium et praeclarum et verum.De ea re per ipsum Guidum Starembergium Caesarem docet; cum viri laudatione, quae postea non fefellit, eum habere in exercitu virum magni specimen ducis, a quo praeclarissima quaeque belli facinora expectet.

Eodem ipso die quo praesidiarius Lippae miles captivus agitur, Arcem Lugosium capit.mittit sexcentos equites in arcem Lugos dictam, ad Themis ripam in Transylvaniae finibus extructam, quatuor a Lippa leucas distantem; ac per duos Turcas Praefecto significat, si extemplo arcem dedat, suam mansuetudinem experturum; sin expectet ut veniat, promiscua usurum caede. Ducis auctoritas.Minis severi ducis territus Praefectus statim paruit: ac tercentum Turcae ac Rasciani liberi emissi. Arx praesidio firmata.
Quam inde ut capiat utilitatem.
Relinquit ibi praesidio ad biscentum Germanos, et Hungari militis quantum satis; ut, si ususveniat, cum Lippae praesidiario milite Themiswar infestent, tueantur Marusium,