Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/321

E Wikisource
Haec pagina emendata est
291
liber tertius

prorsus ne hostis cum Varadino communicet. Ubi Caesar Lippam a Caraphaeo ita captam cognovit, id honorificum de Duce protulit testimonium: Caesaris de Caraphaeo elogium.Nihil Caraphaeo ad summi ducis gloriam deesse, quam ut ei maximae belli provinciae decernantur[1].


caput viii.

Summus exercituum Quaestor creatur.


Rodulphus Rabatta summus exercituum Quaestor moritur.Dum Caraphaeus Transylvaniam in Caesaris redigit ditionem, Rodulphus Rabatta, summus exercituum Quaestor, inter anxias ejus muneris curas, quod cum bonorum laude diu gesserat, supremum obiit. Quamplures praeclari armorum duces id ambire: unus Caraphaeus petere negligebat. Unde Æneas Caprara per literas[2] ad eum urbano adludebat joco: Æneae Caprarae urbanum de Caraphaeo dictumEum mercatoris similem optimam mercem in armariis penitus conditam habere, nec copiam ejus facere nisi rogatum.

Gravissimum ex se summi Quaestoris munus.
Eo summa armatae reipublicae continetur.
Ejus duae partes: acris disciplinae militaris cura, et bonus aerarii usus.
Sed enim is id declinare munus, quia onus intelligebat, a quo esset omnino opprimendus. Noverat enim, eo summam armatae Reipublicae contineri; quam in eo rerum statu haec omnino duo columina sustinent, severa militiae disciplina, et ars agrario bene utendi. Castrorum enim officiis recte factis, arctiori pietatis vinculo constringi cives, conciliari socios, adlici exteros, terreri hostes. Severae disciplinae bona, flagitiosae mala.
Conservatur ferreo poenarum rigore, exprompta praemiorum largitate.
Contra, corruptis militiae moribus, bellicam virtutem resolvi, ducum imperia negligi, licentiam armari: unde exercitus ludibrio hostibus esse, calamitatem adferre civibus, et invidiae odiique flammas conflare Principi. Haec non vitaveris, illa non assequutus fueris, nisi flagitiorum militarium poenas ad ferream regulam quam rigidissime exegeris, et habeas praemia recte factis exprompta. Principio igitur aes abunde parandum: Bellis auro opus.
Immensae bellorum necessitates.
Æs tempori erogandum.
Insigne inter urbanas et militares necessitates discrimen.
bella enim non armis maxime, sed expensis geri, per quas efficacia arma et utilia fiunt: neque bellorum sumptibus ulla arte unquam praefinias modum. Sed et aes tempori quoque erogandum: nam omnibus publicis necessitatibus eminus occurrendum; tamen urbanas res, tolerabili accepto damno, pati moras; at hercule militares, si, quum instant, sentiantur prorsus opprimere. Et
  1. Ex libro Epistolarum Kinskii ad Caraphaeum.
  2. Ex lib. V Epistolarum amplissimorum virorum et summorum Principum ad Caraphaeum.