Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/322

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fuit in emendando quaedam difficultas
292
de rebus gestis a. caraphæi
aerariiÆrarii copia et militae disciplina utraque alteri commoda.
Ab utraque innocentia militis;
Unde ruris opera et commercia non impedita;
Et alacritas ad terrores;
Et sua guadent republica cives.
Princeps in bellis ad rem una et gloriam spectare debet, ut bello partis pepretuo fruatur.
Exercitus tempori instructi utilitas in bellis maxima.
Expeditiones cur ita adpellatae?
Angusti aerarii mala.
Maturitas quid in bellis valeat?
Duo exercitus Quaestoris officia: inspicere castrorum mores; tempori providere necessitates.
Hinc muneris recte administrandi difficultates.
Immensus copiarum numerums, et ex multis et variis nationibus.
Hungaria belli sumptibus famdiu impar.
Provinciae hereditariae tribuendo aeri lassatae.
Victoriae infertiles.
Majoribus semper copiis militandum.
Vectigalium necessitas.
Transylvania longinquo bello substentando minor.
Civilium exterorumque bellorum grave ad hanc rem discrimen.
copiam et militiae disciplinam utramque alteri commodare: militem enim, justo et repraesentato stipendio contentum, facile ab alieno abstinere manum: et milite innocente, frequentari ruris opera, celebrari commercia. Et uti praesentibus gravibusque in flagitiosos exemplis editis, mali a noxa deterrentur; ita e copioso aerario amplis tutisque in promeritos stipendiis erogatis, addi bonis animos ad praeclarissima quaeque audenda; atque ad hoc instar tum paganos, tum milites suâ gaudere republicâ, non invidere alienae. His duabus utentem regni artibus Principem armis belli et rem sibi et gloriam, ad quas ambas spectare debet, simul parare; et imperii fines non cum incerta fortuna, sed stabili felicitate proferre. Ei exercitus rebus omnibus tempori instructos agere; eaque una re omne bellorum precium fieri; et prosperas evenire expeditiones, quae vel ipso nomine flagitare videntur celeritatem. Nam in aerarii angustiis et difficultates et precia rerum intendi: contra maturando, commoditates locorum ad pugnas, opes agrorum ad vitam occupari. Quare in omni Rerumpublicarum memoria res praevertendo maxima ex parte bene gestas. Ab exercitus Quaestore haec duo omnino officia praestanda: invigilare castrorum moribus, ut coërceatur licentia; tempori providere belli necessitates, ut iis mature occurratur: at poenarum arbitrium penes belli Consilium esse; vectigalia aerarii Praefecto pendi. Se prospicere e provinciis hereditariis, et praeterea Bavaris, Franconibus, Svevis, aliisque Germaniae sociis populis Hungarisque, duas et quadraginta legiones Quaestori exercitus demandandas; qui ingens copiarum numerus, ac varia et diversa nationum genera Alexandri animum, Croesi opes percellerent. At jam a secundo usque belli anno Hungariam tantis belli sumptibus imparem , et nunc eam a Caesare alia ingenti tributi parte adlevatam. Provincias autem hereditarias aeri contribuendo jam pridem lassas et confectas: victorias per vastas terrarum regiones proferri; et majoribus semper copiis in sequentes annos militandum. Ærarii autem fundos, Imperio prolato, non perinde ampliari: al neque arma sine stipendiis, neque stipendia sine vectigalibus haberi posse. Nunc Transylvaniae opibus exercitum instruendum: sed si ultra Essechum porro ferantur arma, eam provinciam suppeditandis tam procul belli sumptibus exhauriri. In Hungaria partium studia nondum subsedisse: et uti externis bellis, in quibus pro nominis gloria aut publicum ob praemium pugnantur, victoriae ut plurimum proeliorum exitu termi-