Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/323

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fuit in emendando quaedam difficultas
293
liber tertius

nantur; ita cum civilibus armis privata odia exerceantur, victores tum vicisse putant quum funditus victos omnibus fortunis everterint. Cur difficilius faciant munus Hungari limitum duces?
Et maximi et magnificentissimi qui militant Principes?
Et copiae sociorum?
Cur munus odiosum?
Hungaros autem apud suos limitum duces de castrensibus delictis dicere caussas: in bello adesse Principes maximos et magnificentissimos; quos non audeas frugalitatis monere: socios e bello rem magis quam gloriam quaerere. Ad haec majores casus quoque praestandos, inundationes agrorum, frugum calamitates rubiginesque: nam data ab hostibus damna imprudentiae imputare possis. Ob haec munus administratu difficile, ob illa odiosum. Nisi aes de aerario erogetur, summam rerum in militis salute stare, eumque quoquomodo servandum; hinc populorum incusationes: si id non omnibus suppetat, ex eo veteranum victitare necessum esse; si quid supersit, eo novum militem supplendum; hinc ducum querelas. Hybernorum dispositio invidiosissima; et quid ita?Ipsam autem hybernorum dispositionem ex justa belli ratione quam invidiae plenissimam? Saepe parva loca multo milite ad reprimendos hostium tumultus firmanda: amplas urbes paucis numeris praebere hospitia, si praemunitas: robur exercitus in steriliori ut plurimum agro, quia in hostium limite; nequiores in pinguibus campis, quia tutis. Munus ob recte facta inglorium.
Obnoxium adversae famae.
Omnibus molestum et grave
Idque adeo sub Leopoldo clementi Principe et liberali.
Caraphaeus nescius dissimulandi,
Exterus, inimicis onustus.
Caesar de Quaestura Caraphaeo demandanda deliberat.
Æmuli mira arte oppununtur.
Atque adeo munus, cui adversi bellorum casus palam imputantur; st ex bello recte administrato victoriae parentur, inglorium: omnibus molestum et grave, quod virgas et secures ostentet, merita saepe differat aera: quod si usquam invisum, apud Caesarem maxime, clementissimum et liberalissimum Principem. Se militiae fraudes et quaestus nescium dissimulandi: exterum et satis habere inimicorum.

Caesar tamen ad Caraphacum spectabat;, sed haerebat, quod eum superiori Hungariae regendae adprime necessarium; ejusque provinciae adversus Techelii insultus clypeum esse intelligebat. Et aemuli id Principis judicium veris laudibus, invido tamen adfectu, confirmabant; ne vir Quaesturam referret, et procul haberetur a Caesare. Cum enim Hermannus Badensium Marchio, Consilii bellici Praeses, qui cum ipsius vi muneris, tum summi Principis amplitudine in belli rebus decernendis gravissimae fuerat auctoritatis, nuper honorificentissima legatione, in qua diu permaneret, Ratisbonam a Caesare missus esset; metuebant ne Caraphaeus ad Principem accedens in summum potentiae locum eniteretur. Bonvisus Cardinalis Caraphaeo impense studet.Amplissimus tamen Bonvisius Cardinalis efficacissimis urgebat officiis, ut Caesar id Caraphaeo munus demandaret; ut qui longo ejus belli usu adprime nosset per hyemes curare militem, et in aestates bella ita dis-