Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/328

E Wikisource
Haec pagina emendata est
298
de rebus gestis a. caraphæi

turos. Caraphaei gravitas.Confert in hunc exitum orationem, se haec censere insolentem dubia pro certis obdere; ne, si e sententia non suctesserit, sibi auctoritas minuatur.

Bellogradiensis provincia decernitur, er quas ob utilitates.Tamen Caesari immotum stetit Bellogradum oppugnare, ob ingentem ejus urbis utilitatem: nam ad sinistram Danubio, dextrâ non procul inaccessis montium jugis clauditur; quibus faucibus obseratis, omnis quam latissimus ager a tergo rei bene gestae fructus esset; et uno praesidio omnia hactenus bello parata protegerentur: et ubi ei oppido ingens hostium exercitus praesideret, sine noxa id omitteretur incoeptum, et Bozinae Regnum invaderetur; ubi quamplurimi Christiani, ut Turcicum excutiant jugum, arma Caesari caperent, et Arzigovinae latissimus ager, et post Ægyptum uberrimus, in hybernis suum militem sustentaret: in eo agmine Themiswar oppugnari, et Varadinum incendi posse.


caput x.

Ad Bellogradensem expeditionem proficiscitur, ut cum Ænea Caprara sub Maximiliano Emmanuele Bavariae Duce rem gerat: in agmine Titul capit: exercitum Transylvanico commeatu reficit: Christianorum Bellogradensium Legatos audit: Bavari et Lotharingii dissidia componit.


Ubi Caesar hanc belli ea aestate gerendi rationem destinavit, Caraphaeus inlico ad expediendum agmen adplicuit. A Transylvanis mille boves Caraphaeo dono dati.
Sed is eorum accipit solum usum.
Eique Transylvani ad impedimenta tam longo itinere devehenda mille bovum largi lubentesque dant dono; sed is frugali generositate solum eorum accipit usum. Jamque, ut memoravimus, moverat castra, quum aliquot dies eum remorata est Coronensium seditio; Caussae cur Caraphaeus non prius Transylvania egreditur, quam pacatâ Coronâ.qui ad officium omnino revocandi erant, cum ob quas supra tradidimus caussas, tum quod tam procul exercitus duceretur; quamobrem Transylvaniam nedum oportebat, sed necesse erat relinquere usquequaque pacatam. Cur expeditio Bellogradensis tardior?Sed enim moras expeditioni adtulere partim de demandanda exercituum Quaestura lenta et diu vexata deliberatio; partim anni natura ad imbres continenter gignendos comparata. Unde facta impeditior?Unde commodum fuit Primo Vezirio periculis, quae Turcicae Reipublicae et ingentia et certa imminebant, occurrere; praevalido urbem Bellogradum praesidio firmare, Osmanes Gengienes civilia arma vertit in Christianos.Osmane Gengiene ei urbi ferre subsidia e campis jusso; a quo, summi armorum ducis imperio contra hostes delato, seditionis tranquillationem