Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/329

E Wikisource
Haec pagina emendata est
299
liber tertius

redemerat. Ita temporis utilitates et plurimae et maximae perierunt. Lotharingius in morbum incidit.At hercule arduam eam effecit provinciam morbus, in quem satis incommode inciderat Lotharingius, qui sua spectatissima auctoritate rem gereret.

Bavarus petit Bellogradensem provinciam omnium hoc bello praestantissimam.
Bellogradum olim Hungariae Palladium.
Bellogradum captum praecipua Soleymanis victoria.
Igitur Dux Bavarorum, Princeps bellicae gloriae flagrantissimus, cum intelligeret id belli facinus omnium, quotquot unquam eo bello erant edita, praestantissimum; nam id oppidum erat olim veluti Hungariae Palladium (signa enim et vexilla, ab Amurathis usque ad Soleymanis tempestatem Turcis erepta, ibi ab Hungaris Regibus adservabantur) et qui de ea urbe victoriam retulisset magno Soleymani hostimentum faceret: ut enim ille postquam eam urbem, Totius Orbis Christiani propugnaculum;quae non solum Hungariae sed est totius Orbis Christiani propugnaculum, cepit; sibi suisque successoribus ad proferendum longe lateque in occiduam plagam imperium regiam viam munivit; ita, eadem urbe recepta, Et veluti Constantinopolis porta.Caesari Constantinopolim facillimam occupatu patere, cum nulla post Bellogradum sit urbs munita, quae ejus victoriae usum praepediat; et sede Imperii capta, unde in reliqua Europae regna auctoritas viresque intenduntur, non plurium seculorum decursu, sed brevi unius atque alterius anni curriculo hac Orbis terrarum parte felicissime exuat. His de caussis studio ejus gerendi belli inflammatus, jam inde quum Munachii erat, Caesar provinciam Bavaro demandat.per Theodorum Strattmannium a Caesare eam provinciam petiit: quam ei Caesar tum amplitudine viri Principis, qui tanto armorum imperio cum summa dignitate fungeretur, tum ejus in Augustam Domum egregiis et constantibus meritis commotus, decrevit: Æneam Capraram belli Legatum creat.
Et Caraphaeum jubet ut cum Caprara Bavari gloriosae subservat.
Æneam Capraram ejus Legatum creavit; et Caraphaeum jussit ut in inferiorem Hungariam maturans, Quaesturae munus capesseret; et cum Caprara tanti Principis viri gloriae inservivet in ea armis gerenda provincia, in qua ommis rei Christianae fortuna in utrumque momentum stabat.

Alba-Regalia jam ante reciperata.Jamque in ea Hungariae parte res prospere geri occepta Albae-Regalis deditione. Etenim ab anno usque superiore, quum Ciokakum et Palota receptae, commodum visum urbem, in earum arcium conspectu sitam, stativis circumsidere: tandem, Agriâ Mungactioque deditis, Ex generosa aliorum Ducum cum Caraphaeo aemulatione.in generosis Germanorum animis gloriae aemulatio virtutem exacuit, quod Caraphaeus munitissima oppida duo, captu ardua ac difficillima, et tam longinqua, per hyemis saevitiam, parva militum manu cepisset; ipsi autem Albam-Regalem, Sigetum et Cavissam, Turcarum contra Viennam propugnacula, adhuc in hostium ditione esse sinerent; et agrum om-