Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/330

E Wikisource
Haec pagina emendata est
300
de rebus gestis a. caraphæi

nem, Danubium inter et Dravum situm, eorum praesidiariorum infestis excursibus incultum squalere perpeterentur. Igitur Albam-Regalem, urbem Budae dignitate secundam, ubi Hungariae Regum sepulchretum erat, et eorundem Acta adservabantur, oppugnant; Iisdem conditionibus deditur, quibus Agria Caraphaeo.et vi idus majas, iisdem quibus Agria conditionibus deditam, recipiunt: Canissam autem et Sigetum acrius circumsidunt.

Caprarae in trajiciendo Dravo aerumnos.Sed mox Caprara multa fecit, multa tulit in traducendo Dravum exercitu: nam anni tempore hyemem perpetuam referente, multa imbrium vi, et fluminis inundatione omnia alte lateque medio junio mense stagnabant. Illochum et Peter-Varadinum capit.In Danubii tamen ripa Illochum et Peter-Veradinum capit; primum utile, secundum necessarium et ipsius munimenti praestantiâ, et quia commeatum in superiorem Hungariam praebebat: Caraphaeus in agmine capit Titul.in qua Caraphaeus agmen ductans Titul cepit, quod unum oppidum Turcis superstabat ad dexteram Tibisci ripam, ante quam in Danubii fluentam nomenque decurrat.

Segedini ab oculis aegrotat.
Desideratur in castria.
Caesar vota concipit pro Caraphaeo.
Sed ut Segedinum pervenit, iterum ab oculis graviter aegrotare, quibus ab udo Hungariae caelo saepissime laborabat. Desiderabatur autem in exercitu ut sua quoque auctoritate militum animos erigeret, Lotharingii morbo perculsos, neque dum Bavari praesentiâ firmatos. Quod Caesar ut rescivit, ob Caraphaei salutem palam vota concepit; et exaudita: nam brevi convaluit, et Peter-Varadino Caprarae conjungitur: ac Titulii capti famâ, et stipendio de Transylvania opportune soluto, Commeatu Transylvanico exercitum reficit.et commeatu curribus quingentis devecto, in praesens reficit, et ad posteros labores confirmat.

Audit Christianorum Bellogradiensium Legatos.Mox audit Christianorum Legatos Bellogrado missos, qui orabant, ut se mature e Turcico jugo liberatum veniret. Dux laudat eorum studia, in quorum praemium, prospere cadentibus rebus, eorum bona et ante parta, et quae in ea expugnatione quaesierint, intacta iis fore pollicetur: quae res postea dedit ut, adpetentibus Bellogradum Christianis, Turcae popularium animis diffisi extemplo suburbia et castra ad urbem posita incenderint.

Bavarus ad exercitum adest.Tandem iv idus augusti Bavarus ad exercitum, quadraginta fortium Germanorum millibus et quamplurimis Hungarorum copiis florentem, advenit. Tentat per insulam, Zingarim dictam, Savum trajicere, Omne belli punctum in Savi trajectu.qua in re totum ejus incoepti molimen. Turcae, ut persentiscunt, eam fortiter occupant. Igitur Bevarus per iter ad ripam consitis arboribus densum infra vestigabundus pergit; et ad duas ferme horas commodum amnem invenit, ubi angustior fluit. Nocte