Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/345

E Wikisource
Haec pagina emendata est
315
liber quartus


Caeteri socii Turcis molesti, sed Caesar unice formidandus.Ita ob adversa belli, quae Venetis hoc anno ad Euboeam acciderant, et per eorundem prospera at dispendiosa; ob totiens inrios et ipsis intertrimentosos Polonorum conatus; ob magnificas Moschorum expeditiones, innoxias tamen; erat Turcis quod adflictos erigerent animos. Nam in Slavonia Costanissa, Gradisca, Brodtum a Badensi captae cum Bozinae Rectore fuso leviores jacturae erant. Bellogradi jactura Regiam Turcarum concutit.
Novae Constantinopolitani populi turbae.
At vero Bellogradum amissum acerbe populum Constantinopolitanum graviterque commovit. Inde nova turbarum fomenta dux Janicsarorum aliique militum duces, quibus ea Respublica ingrata erat, arripuerunt, ut ex communi pernicie privatum compendium facerent: et Soleymanem in ordinem redigere, Mehmedem summae rei restituere, Primum Vezirium interficere, et ejus factione dissipata, magistratus et imperia inter se partiri conjurarunt. Conjuratio indicata;At ab uno ex consciis, cui non ex aequo tributum facinoris praemium videbatur, conspiratione indicata, Oppressa.Primus Vezirius turbida consilia multorum supplicio oppressit; auctorque Soleymani est, Soleymanes Hadrianopolim commigrat.ut numerosissimum resoluti jam obsequii populum vitet; ac Hadrianopolim commigret; eoque secum Mehmedem, ejusque subolem, inlecebras novarum rerum in arctiorem custodiam abducat. Caesar Turcici Imperii terror et clades.Tanta felicitate Caesar bellum in Hungaria quinque perpetuos gesserat annos, ut Orientis Imperium victoriis adfligeret foris, per quas id ipsum seditionibus domi convelleretur.

Belli initia ab Occidente.Sed jam extiterant ab occidente plaga importunissimi belli initia, quod cunctas Caesaris prosperas res interrumperet et conturbaret, mors Caroli Rhenani Palatini, Imperii Septemviri, Foedus Augustanum et Pontificis Coloniensis creatio.

Controversia super hereditate Palatini Rhenani.Super Palatini hereditate controversia inter ejus sororem, quae Philippo Aurelianorum Duci nupta erat, et Philippum Guilielmum Neoburgensium Ducem extiterat. Huic Caesar gener, illi Rex Galliarum ex fratre germano adfinis: Guilielmo proximum succedendi ex adgnatione jus aditione firmatum; Aurelianae Duci petitio relicta est.

Foedus Augustanum.Ad haec inter plures Germaniae Principes ac liberas Respublicas adversus externam vim mutuae tutelae Foedus Augustae Vindelicorum sancitum: Quod Galliae speciem formidolosam praebet.
Gallia Germaniae perpetuam pacem intra mensem paciscendam offert.
quod Galliarum Rex ubi rescivit, per amplissimum Cardinalem Etraeum apud Summum Pontificem suos metus exhibens, ne Caesar pace cum Turcis facta contra se arma converteret, ab eo petiit, ut ejus dissolvendi auctor fieret: et vicennales inducias Ratisbonae inter ipsum et Imperatorem depactas in perpetuam