Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/347

E Wikisource
Haec pagina emendata est
317
liber quartus

cere, cum intra mensem de ea ra transactum postulet; in qua tot Electorum, Principum, Rerumpublicarum res versatur; quos per Germaniam dissitos, ne certiores quidem facere, per id brevissimum tempus licet. Sibi uni ex multis in id convenire ex gentium jure negatum. Eum igitur, pacifico colore inducto, id agere ut, omni disceptatione praecisa, omnibus omnium rationibus inauditis, cunctos temporis articulo opprimat; et omnia, ante et post inducias occupata, quae sextam Germaniae pariem describunt, optimo obtineat jure. Itaque si ejus quod Gallia petit speciem videas, id vanum dissidensque animadvertas, et quod per rerum naturam omnino fieri non possit; sin penitius rimeris, id velle ejus Aulae ministros, progressus contra Turcas sisti, nec Germaniam concordiâ coalescere. Sed si Rex pro sua animi magnitudine haec judicet, se certo sperare, eum neque sui nominis gloriam, neque foederum sanctitatem hoc facto maculaturum. Id rogat Innocentium, ut sua sanctissimi Pontificis auctoritate Regem moneat, ne Turcae Christianissimi Principis beneficio sui Imperii salutem imputent: sin Galli in contraria sint animati, se ad Summum Numen fractorum foederum ultorem provocare, quod sibi Europae ab Turcico jugo prorsus liberandae facultas praerepta sit.

Hae Caesaris rationes a Summo Pontifice Etraeo, et ab Etraeo Galliarum Regi communicatae nihil magis inter Christianos Principes pacem firmarunt; et novissima belli materia quaesita Leodiensis Pontificatus. Leodiensis Pontificatos petitio.
Guiliulmus Frustembergius Bavarus competitores.
Ejus enim competitores Guilielmus Cardinalis Frustembergius et Clemens Bavarus Maximiliani Septemviri frater; ille Argentoratensis, hic Ratisbonensis Pontifex: uterque jure petere prohibitus; sed Innocentii Pont. Max. singulari lege cautum ut in iis Comitiis de Clemente ratio haberetur. Frustembergio Rex Galliae,Frustembergium Galliae Rex et officiis et armis in Coloniensem agrum admotis promovebat: Bavaro Caesar favet.Bavaro favebat Germania studiis; et Caesar fide, in quam omnem eam Domum receperat, tuebatur: itaque Bavarus creatus est.

Galliae Rex bellum indicit.Ab hac ultima caussa Galliae Rex bellum exorsus, per edictum questus, Frustembergiurn spretis Comitiorum legibus repulsum; Aurelianam Ducem injuriâ a suae familiae successione prohibitam; aeternam pacem a se Germaniae oblatam, ab ea repudiatam; et adventantibus jam Turcis Legatis metum, ne pacato Danubio Caesaris armis turbetur Rhenus; Sub Galliarum Delphini ductu Philisburgum capit,cum exercitu maxime formidando Galliarum Delphini ductu Philisburgum, tanquam illae essent arma,