Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/348

E Wikisource
Haec pagina emendata est
318
de rebus gestis a. caraphæi

Germanica in Galliam inruptura, intra mensem obsidet, oppugnat, capit. Mox Treveros, Heidelbergam, Wormatiam,
Palatini ditionem exscindit.
Hinc Spiram, Maguntiam, Bonam pene vastat.
Saevissimus Gallorum furor.
Hinc mense alio Treveros, Heidelbergam et Wormatiam occupat; et quadam furiata belli mente correptus miles omnem Palatini ditionem aut diripit, aut ferro flammaque corrumpit: et quanquam Spira, Maguntia, Bonna, nulla objecta vi, portas victoribus aperuissent, magna ex parte desolatae: demolita templa, direpta sacra, et Spirae religiosissima Germaniae Imperatorum sepulchra violata: quae Gallico nomine indigna facinora Rex in posterum correxit: adstrictiori ducibus armorum potestate permissa. Turcae certiores facti bellum Caesari a Gallo inlatum.Sed tamen interea Constantinopoli renunciatum, ab Gallia, jam bellum Caesari inlatum esse.

Germania interim arma aut intus sera ad expediendam vindictam, aut foris ad Serviam quam longe dissita. Tamen ejus exundantis inundantisque omnia armorum torrentis e Germania terra avertendi una spes, sed satis dubia trepidaque adfulgebat, Hollandi et Angli contra Reges Angliae et Galliae foederati.
Civilium in Anglia motuum caussae.
quod Hollandia Brittanniaque contra Brittannum Gallumque Reges inter se foederatos bellum per idipsum temporis adparabant. Angli enim, gens in qua nihil mediocre, magno interno motu aestuabant. Nam Jacobus eorum regnator, Romanorum pietate sacrorum ductus, ea regno restituere palam conabatur. At Angli infensissimo contra Romanum Pontificem odio ab Henrico usque Rege duo ferme saecula imbuti, et monstrosa de Numine opinandi libertate ab Oliviero Cromwellio obfirmati, contra Regem conspirant, Guilielmi Nassavii imago.et ad Guilielmum Nassavium Arausicanorum Principem, Jacobi nepotem et generum, virum vi pari vastis cupiditatibus praeditum, convertuntur. Is a majori Guilielmo prognatus, qui Hollandiam ab Hispaniensi Monarchia sub Philippo II Austrio Rege per tutelam libertatis abstraxit, et in qua nunc perstat, Reipublicae formam instituit. Arausicani Principes in Hollandia domi tanquam Tribuni plebis, foris veluti Dictatores.Unde ex ea familia posteri Libertatis Hollandensis perpetui Protectores: et ab eo usque tempore sive sapientia, sive felicitate institutum duravit, ut qui ejus Reipublicae libertatem protegerent domi, iidem foris summum armorum imperium haberent; et tempore pacis Tribunitia potestate, bello autem grassante Dictatura perpetua fungerentur. Hollandiae Angliaeque necessitudo.Nam quanquam Hollandenses ab Anglis in auctu suarum cujusque rerum alieni, tamen libertatis necessitudine devinctissimi; et potissimum cum Jacobus exercitu et classe potens nuper cum Gallorum Rege belli societatem inisset: nam utraque ab utroque suae libertati metuebat: Populares Respublicae Regnis conterminis graves.Hollandia popularis Respublica Monarchae confini gravis, praeclusis Angliae auxiliis, Gertnaniâque ad Danubium longe